1 igitur vociferans omnis turba flevit nocte
illa
2 et murmurati sunt contra Mosen et Aaron
cuncti filii Israhel dicentes
3 utinam mortui essemus in Aegypto et non
in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram
istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne
melius est reverti in Aegyptum
4 dixeruntque alter ad alterum constituamus
nobis ducem et revertamur in Aegyptum
5 quo audito Moses et Aaron ceciderunt
proni in terram coram omni multitudine filiorum Israhel
6 at vero Iosue filius Nun et Chaleb filius
Iepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua
7 et ad omnem multitudinem filiorum Israhel
locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est
8 si propitius fuerit Dominus inducet nos
in eam et tradet humum lacte et melle manantem
9 nolite rebelles esse contra Dominum neque
timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare
recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuere
10 cumque clamaret omnis multitudo et
lapidibus eos vellet opprimere apparuit gloria Domini super tectum foederis
cunctis filiis Israhel
11 et dixit Dominus ad Mosen usquequo
detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quae
feci coram eis
12 feriam igitur eos pestilentia atque
consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam haec
est
13 et ait Moses ad Dominum ut audiant
Aegyptii de quorum medio eduxisti populum istum
14 et habitatores terrae huius qui audierunt
quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua
protegat illos et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis
per noctem
15 quod occideris tantam multitudinem quasi unum
hominem et dicant
16 non poterat introducere populum in terram pro qua
iuraverat idcirco occidit eos in solitudine
17 magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti
dicens
18 Dominus patiens et multae misericordiae auferens
iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata
patrum in filios in tertiam et quartam generationem
19 dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum
magnitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto
usque ad locum istum
20 dixitque Dominus dimisi iuxta verbum tuum
21 vivo ego et implebitur gloria Domini universa
terra
22 attamen omnes homines qui viderunt maiestatem
meam et signa quae feci in Aegypto et in solitudine et temptaverunt me iam per
decem vices nec oboedierunt voci meae
23 non videbunt terram pro qua iuravi patribus eorum
nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam
24 servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu
secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit
eam
25 quoniam Amalechites et Chananeus habitant in
vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri
26 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron
dicens
27 usquequo multitudo haec pessima murmurat contra
me querellas filiorum Israhel audivi
28 dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti
estis audiente me sic faciam vobis
29 in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes
qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me
30 non intrabitis terram super quam levavi manum
meam ut habitare vos facerem praeter Chaleb filium Iepphonne et Iosue filium
Nun
31 parvulos autem vestros de quibus dixistis quod
praedae hostibus forent introducam ut videant terram quae vobis displicuit
32 vestra cadavera iacebunt in solitudine
33 filii vestri erunt vagi in deserto annis
quadraginta et portabunt fornicationem vestram donec consumantur cadavera
patrum in deserto
34 iuxta numerum quadraginta dierum quibus
considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis
iniquitates vestras et scietis ultionem meam
35 quoniam sicut locutus sum ita faciam omni
multitudini huic pessimae quae consurrexit adversum me in solitudine hac
deficiet et morietur
36 igitur omnes viri quos miserat Moses ad
contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem
multitudinem detrahentes terrae quod esset mala
37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini
38 Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iepphonne
vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram
39 locutusque est Moses universa verba haec
ad omnes filios Israhel et luxit populus nimis
40 et ecce mane primo surgentes ascenderunt
verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus
locutus est quia peccavimus
41 quibus Moses cur inquit transgredimini
verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum
42 nolite ascendere non enim est Dominus
vobiscum ne corruatis coram inimicis vestris
43 Amalechites et Chananeus ante vos sunt
quorum gladio corruetis eo quod nolueritis adquiescere Domino nec erit Dominus
vobiscum
44 at illi contenebrati ascenderunt in
verticem montis arca autem testamenti Domini et Moses non recesserunt de
castris
45 descenditque Amalechites et Chananeus qui
habitabant in monte et percutiens eos atque concidens persecutus est usque
Horma
|