1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere ad filios Israhel et dices ad eos
cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae quam ego dabo vobis
3 et feceritis oblationem Domino in
holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in
sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de
ovibus
4 offeret quicumque immolaverit victimam
sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit
quartam partem hin
5 et vinum ad liba fundenda eiusdem
mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos
6 et arietis erit sacrificium similae
duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin
7 et vinum ad libamentum tertiae partis
eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino
8 quando vero de bubus feceris holocaustum
aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas
9 dabis per singulos boves similae tres
decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin
10 et vinum ad liba fundenda eiusdem
mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino
11 sic facietis
12 per singulos boves et arietes et agnos et
hedos
13 tam indigenae quam peregrini
14 eodem ritu offerent sacrificia
15 unum praeceptum erit atque iudicium
tam vobis quam advenis terrae
16 locutus est Dominus ad Mosen dicens
17 loquere filiis Israhel et dices ad
eos
18 cum veneritis in terram quam dabo
vobis
19 et comederitis de panibus regionis illius
separabitis primitias Domino
20 de cibis vestris sicut de areis primitias
separatis
21 ita et de pulmentis dabitis primitiva
Domino
22 quod si per ignorantiam praeterieritis
quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen
23 et mandavit per eum ad vos a die qua
coepit iubere et ultra
24 oblitaque fuerit facere multitudo offeret
vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius
ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato
25 et rogabit sacerdos pro omni multitudine
filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus
offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo
26 et dimittetur universae plebi filiorum
Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi
per ignorantiam
27 quod si anima una nesciens peccaverit offeret
capram anniculam pro peccato suo
28 et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia
peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi
29 tam indigenis quam advenis una lex erit omnium
qui peccaverint ignorantes
30 anima vero quae per superbiam aliquid commiserit
sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit
peribit de populo suo
31 verbum enim Domini contempsit et praeceptum
illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam
32 factum est autem cum essent filii Israhel in
solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati
33 obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae
multitudini
34 qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid
super eo facere deberent
35 dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo
iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra
36 cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et
mortuus est sicut praeceperat Dominus
37 dixit quoque Dominus ad Mosen
38 loquere filiis Israhel et dices ad eos ut
faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas
39 quas cum viderint recordentur omnium
mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias
fornicantes
40 sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea
sintque sancti Deo suo
41 ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de
terra Aegypti ut essem vester Deus
|