Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Numeri
    • 17.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

   

17.

1 et locutus est Dominus ad Mosen dicens

2 loquere ad filios Israhel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae

3 nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit

4 ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio ubi loquar ad te

5 quem ex his elegero germinabit virga eius et cohibebo a me querimonias filiorum Israhel quibus contra vos murmurant

6 locutusque est Moses ad filios Israhel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron

7 quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii

8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt

9 protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israhel videruntque et receperunt singuli virgas suas

10 dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellae eorum a me ne moriantur

11 fecitque Moses sicut praeceperat Dominus

12 dixerunt autem filii Israhel ad Mosen ecce consumpti sumus omnes perivimus

13 quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License