1 dixitque
Dominus ad Aaron tu et filii tui et domus patris tui tecum portabitis
iniquitatem sanctuarii et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii
vestri
2 sed et fratres tuos de tribu Levi et
sceptro patris tui sume tecum praestoque sint et ministrent tibi tu autem et
filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii
3 excubabuntque Levitae ad praecepta tua et
ad cuncta opera tabernaculi ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et altare non
accedant ne et illi moriantur et vos pereatis simul
4 sint autem tecum et excubent in custodiis
tabernaculi et in omnibus caerimoniis eius alienigena non miscebitur vobis
5 excubate in custodia sanctuarii et in ministerio altaris
ne oriatur indignatio super filios Israhel
6 ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio
filiorum Israhel et tradidi donum Domino ut serviant in ministeriis tabernaculi
eius
7 tu autem et filii tui custodite sacerdotium
vestrum et omnia quae ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt per
sacerdotes administrabuntur si quis externus accesserit occidetur
8 locutus est Dominus ad Aaron ecce dedi tibi
custodiam primitiarum mearum omnia quae sanctificantur a filiis Israhel tibi
tradidi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna
9 haec ergo accipies de his quae sanctificantur et
oblata sunt Domino omnis oblatio et sacrificium et quicquid pro peccato atque
delicto redditur mihi et cedet in sancta sanctorum tuum erit et filiorum tuorum
10 in sanctuario comedes illud mares tantum edent ex
eo quia consecratum est tibi
11 primitias autem quas voverint et obtulerint filii
Israhel tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo qui mundus est in
domo tua vescetur eis
12 omnem medullam olei et vini ac frumenti quicquid
offerunt primitiarum Domino tibi dedi
13 universa frugum initia quas gignit humus et
Domino deportantur cedent in usus tuos qui mundus est in domo tua vescetur eis
14 omne quod ex voto reddiderint filii Israhel tuum
erit
15 quicquid primum erumpet e vulva cunctae carnis
quam offerunt Domino sive ex hominibus sive de pecoribus fuerit tui iuris erit
ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias et omne animal quod
inmundum est redimi facias
16 cuius redemptio erit post unum mensem siclis
argenti quinque pondere sanctuarii siclus viginti obolos habet
17 primogenitum autem bovis et ovis et caprae non
facies redimi quia sanctificata sunt Domino sanguinem tantum eorum fundes super
altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino
18 carnes vero in usum tuum cedent sicut pectusculum
consecratum et armus dexter tua erunt
19 omnes primitias sanctuarii quas offerunt filii
Israhel Domino tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo pactum salis
est sempiternum coram Domino tibi ac filiis tuis
20 dixitque Dominus ad Aaron in terra eorum nihil
possidebitis nec habebitis partem inter eos ego pars et hereditas tua in medio
filiorum Israhel
21 filiis autem Levi dedi omnes decimas Israhelis in
possessionem pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo foederis
22 ut non accedant ultra filii Israhel ad
tabernaculum nec committant peccatum mortiferum
23 solis filiis Levi mihi in tabernaculo
servientibus et portantibus peccata populi legitimum sempiternum erit in
generationibus vestris nihil aliud possidebunt
24 decimarum oblatione contenti quas in usus eorum
et necessaria separavi
25 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
26 praecipe Levitis atque denuntia cum
acceperitis a filiis Israhel decimas quas dedi vobis primitias earum offerte
Domino id est decimam partem decimae
27 ut reputetur vobis in oblationem
primitivorum tam de areis quam de torcularibus
28 et universis quorum accipitis primitias
offerte Domino et date Aaron sacerdoti
29 omnia quae offertis ex decimis et in
donaria Domini separatis optima et electa erunt
30 dicesque ad eos si praeclara et meliora
quaeque obtuleritis ex decimis reputabitur vobis quasi de area et torculari
dederitis primitias
31 et comedetis eas in omnibus locis vestris
tam vos quam familiae vestrae quia pretium est pro ministerio quo servitis in
tabernaculo testimonii
32 et non peccabitis super hoc egregia vobis
et pinguia reservantes ne polluatis oblationes filiorum Israhel et moriamini
|