1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron
dicens
2 ista est religio victimae quam constituit
Dominus praecipe filiis Israhel ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae
in qua nulla sit macula nec portaverit iugum
3 tradetisque eam Eleazaro sacerdoti qui
eductam extra castra immolabit in conspectu omnium
4 et tinguens digitum in sanguine eius
asperget contra fores tabernaculi septem vicibus
5 conburetque eam cunctis videntibus tam
pelle et carnibus eius quam sanguine et fimo flammae traditis
6 lignum quoque cedrinum et hysopum
coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam quae vaccam vorat
7 et tunc demum lotis vestibus et corpore
suo ingredietur in castra commaculatusque erit usque ad vesperam
8 sed et ille qui conbuserit eam lavabit
vestimenta sua et corpus et inmundus erit usque ad vesperam
9 colliget autem vir mundus cineres vaccae
et effundet eos extra castra in loco purissimo ut sint multitudini filiorum
Israhel in custodiam et in aquam aspersionis quia pro peccato vacca conbusta
est
10 cumque laverit qui vaccae portaverat
cineres vestimenta sua inmundus erit usque ad vesperum habebunt hoc filii
Israhel et advenae qui habitant inter eos sanctum iure perpetuo
11 qui tetigerit cadaver hominis et propter
hoc septem diebus fuerit inmundus
12 aspergetur ex hac aqua die tertio et
septimo et sic mundabitur si die tertio aspersus non fuerit septimo non poterit
emundari
13 omnis qui tetigerit humanae animae
morticinum et aspersus hac commixtione non fuerit polluet tabernaculum Domini
et peribit ex Israhel quia aqua expiationis non est aspersus inmundus erit et
manebit spurcitia eius super eum
14 ista est lex hominis qui moritur in
tabernaculo omnes qui ingrediuntur tentorium illius et universa vasa quae ibi
sunt polluta erunt septem diebus
15 vas quod non habuerit operculum nec
ligaturam desuper inmundum erit
16 si quis in agro tetigerit cadaver occisi
hominis aut per se mortui sive os illius vel sepulchrum inmundus erit septem
diebus
17 tollent de cineribus conbustionis atque
peccati et mittent aquas vivas super eos in vas
18 in quibus cum homo mundus tinxerit
hysopum asperget eo omne tentorium et cunctam supellectilem et homines huiuscemodi
contagione pollutos
19 atque hoc modo mundus lustrabit inmundum
tertio et septimo die expiatusque die septimo lavabit et se et vestimenta sua
et mundus erit ad vesperam
20 si quis hoc ritu non fuerit expiatus peribit
anima illius de medio ecclesiae quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua
lustrationis aspersus
21 erit hoc praeceptum legitimum sempiternum
ipse quoque qui aspergit aquas lavabit vestimenta sua omnis qui tetigerit aquas
expiationis inmundus erit usque ad vesperam
22 quicquid tetigerit inmundus inmundum
faciet et anima quae horum quippiam tetigerit inmunda erit usque ad vesperum
|