1 quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat
ad meridiem venisse scilicet Israhel per exploratorum viam pugnavit contra
illum et victor existens duxit ex eo praedam
2 at Israhel voto se Domino obligans ait si
tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius
3 exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit
Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius
Horma id est anathema
4 profecti sunt autem et de monte Or per viam quae
ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et taedere coepit populum
itineris ac laboris
5 locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti
nos de Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae anima
nostra iam nausiat super cibo isto levissimo
6 quam ob rem misit Dominus in populum ignitos
serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum
7 venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia
locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses
pro populo
8 et locutus est Dominus ad eum fac
serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet
9 fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro
signo quem cum percussi aspicerent sanabantur
10 profectique filii Israhel castrametati sunt in
Oboth
11 unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in
solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam
12 et inde moventes venerunt ad torrentem Zared
13 quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon
quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est
Moab dividens Moabitas et Amorreos
14 unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit
in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon
15 scopuli torrentium inclinati sunt ut
requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum
16 ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est
Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam
17 tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus
concinebant
18 puteus quem foderunt principes et paraverunt
duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana
19 de Matthana Nahalihel de Nahalihel in Bamoth
20 de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice
Phasga et quod respicit contra desertum
21 misit autem Israhel nuntios ad Seon regem
Amorreorum dicens
22 obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam
non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia
gradiemur donec transeamus terminos tuos
23 qui concedere noluit ut transiret Israhel per
fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et
venit in Iasa pugnavitque contra eum
24 a quo percussus est in ore gladii et possessa est
terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio
tenebantur termini Ammanitarum
25 tulit ergo Israhel omnes civitates eius et
habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eius
26 urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit
contra regem Moab et tulit omnem terram quae dicionis illius fuerat usque Arnon
27 idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon aedificetur
et construatur civitas Seon
28 ignis egressus est de Esebon flamma de
oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon
29 vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit
filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon
30 iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque
Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba
31 habitavit itaque Israhel in terra Amorrei
32 misitque Moses qui explorarent Iazer
cuius ceperunt viculos et possederunt habitatores
33 verteruntque se et ascenderunt per viam
Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai
34 dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum
quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi
sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon
35 percusserunt igitur et hunc cum filiis
suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram
illius
|