1 cumque vidisset Balaam quod placeret
Domino ut benediceret Israheli nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium
quaereret sed dirigens contra desertum vultum suum
2 et elevans oculos vidit Israhel in
tentoriis commorantem per tribus suas et inruente in se spiritu Dei
3 adsumpta parabola ait dixit Balaam filius
Beor dixit homo cuius obturatus est oculus
4 dixit auditor sermonum Dei qui visionem
Omnipotentis intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi eius
5 quam pulchra tabernacula tua Iacob et tentoria tua
Israhel
6 ut valles nemorosae ut horti iuxta fluvios inrigui
ut tabernacula quae fixit Dominus quasi cedri propter aquas
7 fluet aqua de situla eius et semen illius erit in
aquas multas tolletur propter Agag rex eius et auferetur regnum illius
8 Deus eduxit illum de Aegypto cuius fortitudo
similis est rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum
confringent et perforabunt sagittis
9 accubans dormivit ut leo et quasi leaena quam
suscitare nullus audebit qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui
maledixerit in maledictione reputabitur
10 iratusque Balac contra Balaam conplosis manibus
ait ad maledicendum inimicis meis vocavi te quibus e contrario tertio benedixisti
11 revertere ad locum tuum decreveram quidem
magnifice honorare te sed Dominus privavit te honore disposito
12 respondit Balaam ad Balac nonne nuntiis tuis quos
misisti ad me dixi
13 si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti
et auri non potero praeterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali
proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar
14 verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium
quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore
15 sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam
filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus
16 dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam
Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos
17 videbo eum sed non modo intuebor illum sed non
prope orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel et percutiet duces
Moab vastabitque omnes filios Seth
18 et erit Idumea possessio eius hereditas Seir
cedet inimicis suis Israhel vero fortiter aget
19 de Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias
civitatis
20 cumque vidisset Amalech adsumens parabolam ait
principium gentium Amalech cuius extrema perdentur
21 vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait
robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuum
22 et fueris electus de stirpe Cain quamdiu
poteris permanere Assur enim capiet te
23 adsumptaque parabola iterum locutus est
heu quis victurus est quando ista faciet Deus
24 venient in trieribus de Italia superabunt
Assyrios vastabuntque Hebraeos et ad extremum etiam ipsi peribunt
25 surrexitque Balaam et reversus est in
locum suum Balac quoque via qua venerat rediit
|