1 Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae
concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum
2 rursusque peperit fratrem eius Abel fuit
autem Abel pastor ovium et Cain agricola
3 factum est autem post multos dies ut
offerret Cain de fructibus terrae munera Domino
4 Abel quoque obtulit de primogenitis
gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius
5 ad Cain vero et ad munera illius non
respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius
6 dixitque Dominus ad eum quare maestus es
et cur concidit facies tua
7 nonne si bene egeris recipies sin autem
male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu
dominaberis illius
8 dixitque Cain ad Abel fratrem suum
egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem
suum et interfecit eum
9 et ait Dominus ad Cain ubi est Abel
frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum
10 dixitque ad eum quid fecisti vox
sanguinis fratris tui clamat ad me de terra
11 nunc igitur maledictus eris super terram
quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua
12 cum operatus fueris eam non dabit tibi
fructus suos vagus et profugus eris super terram
13 dixitque Cain ad Dominum maior est
iniquitas mea quam ut veniam merear
14 ecce eicis me hodie a facie terrae et a
facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui
invenerit me occidet me
15 dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet
sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum
ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum
16 egressusque Cain a facie Domini habitavit in
terra profugus ad orientalem plagam Eden
17 cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et
peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii
sui Enoch
18 porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel
et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech
19 qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen
alteri Sella
20 genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in
tentoriis atque pastorum
21 et nomen fratris eius Iubal ipse fuit
pater canentium cithara et organo
22 Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit
malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma
23 dixitque Lamech uxoribus suis Adae et
Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi
virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum
24 septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech
vero septuagies septies
25 cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et
peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud
pro Abel quem occidit Cain
26 sed et Seth natus est filius quem vocavit
Enos iste coepit invocare nomen Domini
|