1mensis
etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non
facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum
2 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum
Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
3 et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae
tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem
4 unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem
5 et hircum pro peccato qui offertur in expiationem
populi
6 praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis
suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis
offeretis in odorem suavissimum incensum Domino
7 decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis
sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non
facietis in ea
8 offeretisque holocaustum Domino in odorem
suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos
septem
9 et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae
tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem
10 decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul
septem agni
11 et hircum pro peccato absque his quae offerri pro
delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et
libaminibus eorum
12 quintadecima vero die mensis septimi quae vobis
erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed
celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus
13 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum
Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim
inmaculatos
14 et in libamentis eorum similae oleo conspersae
tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas
decimas arieti uno id est simul arietibus duobus
15 et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul
agni quattuordecim
16 et hircum pro peccato absque holocausto
sempiterno et sacrificio et libamine eius
17 in die altero offeres vitulos de armento duodecim
arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
18 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos
et arietes et agnos rite celebrabis
19 et hircum pro peccato absque holocausto
sempiterno sacrificioque eius et libamine
20 die tertio offeres vitulos undecim arietes duos
agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
21 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos
et arietes et agnos rite celebrabis
22 et hircum pro peccato absque holocausto
sempiterno et sacrificio et libamine eius
23 die quarto offeres vitulos decem arietes duos
agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
24 sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos
et arietes et agnos rite celebrabis
25 et hircum pro peccato absque holocausto
sempiterno sacrificioque eius et libamine
26 die quinto offeres vitulos novem arietes duos
agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
27 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos
et arietes et agnos rite celebrabis
28 et hircum pro peccato absque holocausto
sempiterno sacrificioque eius et libamine
29 die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos
anniculos inmaculatos quattuordecim
30 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos
et arietes et agnos rite celebrabis
31 et hircum pro peccato absque holocausto
sempiterno sacrificioque eius et libamine
32 die septimo offeres vitulos septem arietes duos
agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
33 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos
et arietes et agnos rite celebrabis
34 et hircum pro peccato absque holocausto
sempiterno sacrificioque eius et libamine
35 die octavo qui est celeberrimus omne opus servile
non facietis
36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum
Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
37 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos
et arietes et agnos rite celebrabis
38 et hircum pro peccato absque holocausto
sempiterno sacrificioque eius et libamine
39 haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris
praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine
et in hostiis pacificis
|