1 narravitque Moses filiis Israhel omnia quae ei
Dominus imperarat
2 et locutus est ad principes tribuum
filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus
3 si quis virorum votum Domino voverit aut
se constrinxerit iuramento non faciet irritum verbum suum sed omne quod
promisit implebit
4 mulier si quippiam voverit et se
constrinxerit iuramento quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari
si cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo obligavit animam
suam et tacuerit voti rea erit
5 quicquid pollicita est et iuravit opere
conplebit
6 sin autem statim ut audierit
contradixerit pater et vota et iuramenta eius irrita erunt nec obnoxia
tenebitur sponsioni eo quod contradixerit pater
7 si maritum habuerit et voverit aliquid et
semel verbum de ore eius egrediens animam illius obligaverit iuramento
8 quo die audierit vir et non contradixerit
voti rea erit reddet quodcumque promiserat
9 sin autem audiens statim contradixerit et
irritas fecerit pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam
propitius ei erit Dominus
10 vidua et repudiata quicquid voverint reddent
11 uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et
iuramento
12 si audierit vir et tacuerit nec
contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat
13 sin autem extemplo contradixerit non
tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius
erit
14 si voverit et iuramento se constrinxerit
ut per ieiunium vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam in
arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat
15 quod si audiens vir tacuerit et in
alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet
quia statim ut audivit tacuit
16 sin autem contradixerit postquam rescivit
portabit ipse iniquitatem eius
17 istae sunt leges quas constituit Dominus
Mosi inter virum et uxorem inter patrem et filiam quae in puellari adhuc aetate
est vel quae manet in parentis domo
|