1 haec sunt verba quae locutus est Moses ad omnem
Israhel trans Iordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter Pharan
et Thophel et Laban et Aseroth ubi auri est plurimum
2 undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque
Cadesbarne
3 quadragesimo anno undecimo mense prima die mensis
locutus est Moses ad filios Israhel omnia quae praeceperat illi Dominus ut
diceret eis
4 postquam percussit Seon regem Amorreorum qui
habitavit in Esebon et Og regem Basan qui mansit in Aseroth et in Edrai
5 trans Iordanem in terra Moab coepitque Moses
explanare legem et dicere
6 Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens
sufficit vobis quod in hoc monte mansistis
7 revertimini et venite ad montem Amorreorum et ad
cetera quae ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra
meridiem et iuxta litus maris terram Chananeorum et Libani usque ad flumen
magnum Eufraten
8 en inquit tradidi vobis ingredimini et
possidete eam super qua iuravit Dominus patribus vestris Abraham et Isaac et
Iacob ut daret illam eis et semini eorum post eos
9 dixique vobis illo in tempore
10 non possum solus sustinere vos quia
Dominus Deus vester multiplicavit vos et estis hodie sicut stellae caeli
plurimae
11 Dominus Deus patrum vestrorum addat ad
hunc numerum multa milia et benedicat vobis sicut locutus est
12 non valeo solus vestra negotia sustinere
et pondus ac iurgia
13 date e vobis viros sapientes et gnaros et
quorum conversatio sit probata in tribubus vestris ut ponam eos vobis principes
14 tunc respondistis mihi bona res est quam
vis facere
15 tulique de tribubus vestris viros
sapientes et nobiles et constitui eos principes tribunos et centuriones et
quinquagenarios ac decanos qui docerent vos singula
16 praecepique eis dicens audite illos et
quod iustum est iudicate sive civis sit ille sive peregrinus
17 nulla erit distantia personarum ita
parvum audietis ut magnum nec accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium
est quod si difficile vobis aliquid visum fuerit referte ad me et ego audiam
18 praecepique omnia quae facere deberetis
19 profecti autem de Horeb transivimus per heremum
terribilem et maximam quam vidistis per viam montis Amorrei sicut praeceperat
Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in Cadesbarne
20 dixi vobis venistis ad montem Amorrei
quem Dominus Deus noster daturus est nobis
21 vide terram quam Dominus Deus tuus dat
tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli
metuere nec quicquam paveas
22 et accessistis ad me omnes atque dixistis
mittamus viros qui considerent terram et renuntient per quod iter debeamus
ascendere et ad quas pergere civitates
23 cumque mihi sermo placuisset misi e vobis
duodecim viros singulos de tribubus suis
24 qui cum perrexissent et ascendissent in montana
venerunt usque ad vallem Botri et considerata terra
25 sumentes de fructibus eius ut ostenderent
ubertatem adtulerunt ad nos atque dixerunt bona est terra quam Dominus Deus
noster daturus est nobis
26 et noluistis ascendere sed increduli ad sermonem
Domini Dei nostri
27 murmurati estis in tabernaculis vestris atque
dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti ut traderet in
manu Amorrei atque deleret
28 quo ascendemus nuntii terruerunt cor nostrum
dicentes maxima multitudo est et nobis in statura procerior urbes magnae et ad
caelum usque munitae filios Enacim vidimus ibi
29 et dixi vobis nolite metuere nec timeatis
eos
30 Dominus Deus qui ductor est vester pro
vobis ipse pugnabit sicut fecit in Aegypto videntibus cunctis
31 et in solitudine ipse vidisti portavit te
Dominus Deus tuus ut solet homo gestare parvulum filium suum in omni via per
quam ambulasti donec veniretis ad locum istum
32 et nec sic quidem credidistis Domino Deo
vestro
33 qui praecessit vos in via et metatus est
locum in quo tentoria figere deberetis nocte ostendens vobis iter per ignem et
die per columnam nubis
34 cumque audisset Dominus vocem sermonum
vestrorum iratus iuravit et ait
35 non videbit quispiam de hominibus
generationis huius pessimae terram bonam quam sub iuramento pollicitus sum
patribus vestris
36 praeter Chaleb filium Iepphonne ipse enim
videbit eam et ipsi dabo terram quam calcavit et filiis eius quia secutus est
Dominum
37 nec miranda indignatio in populum cum
mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit nec tu ingredieris illuc
38 sed Iosue filius Nun minister tuus ipse
intrabit pro te hunc exhortare et robora et ipse terram sorte dividat Israheli
39 parvuli vestri de quibus dixistis quod
captivi ducerentur et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam ipsi
ingredientur et ipsis dabo terram et possidebunt eam
40 vos autem revertimini et abite in solitudinem per
viam maris Rubri
41 et respondistis mihi peccavimus Domino ascendemus
atque pugnabimus sicut praecepit Dominus Deus noster cumque instructi armis
pergeretis in montem
42 ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere
neque pugnetis non enim sum vobiscum ne cadatis coram inimicis vestris
43 locutus sum et non audistis sed adversantes
imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem
44 itaque egressus Amorreus qui habitabat in
montibus et obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et
cecidit de Seir usque Horma
45 cumque reversi ploraretis coram Domino non
audivit vos nec voci vestrae voluit adquiescere
46 sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore
|