1 profectique inde venimus in solitudinem quae ducit
ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo
tempore
2 dixitque Dominus ad me
3 sufficit vobis circumire montem istum ite contra
aquilonem
4 et populo praecipe dicens transibitis per terminos
fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos
5 videte ergo diligenter ne moveamini contra eos
neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare
vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir
6 cibos emetis ab eis pecunia et comedetis aquam
emptam haurietis et bibetis
7 Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere
manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per
quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit
8 cumque transissemus fratres nostros filios Esau
qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus
ad iter quod ducit in desertum Moab
9 dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas
nec ineas adversum eos proelium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia
filiis Loth tradidi Ar in possessionem
10 Emim primi fuerunt habitatores eius
populus magnus et validus et tam excelsus ut de Enacim stirpe
11 quasi gigantes crederentur et essent
similes filiorum Enacim denique Moabitae appellant eos Emim
12 in Seir autem prius habitaverunt Horim
quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israhel in
terra possessionis suae quam dedit ei Dominus
13 surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared
venimus ad eum
14 tempus autem quo ambulavimus de
Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur
omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat Dominus
15 cuius manus fuit adversum eos ut
interirent de castrorum medio
16 postquam autem universi ceciderunt pugnatores
17 locutus est Dominus ad me dicens
18 tu transibis hodie terminos Moab urbem
nomine Ar
19 et accedens in vicina filiorum Ammon cave
ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium non enim dabo tibi de terra
filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem
20 terra gigantum reputata est et in ipsa
olim habitaverunt gigantes quos Ammanitae vocant Zomzommim
21 populus magnus et multus et procerae
longitudinis sicut Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos
habitare pro eis
22 sicut fecerat filiis Esau qui habitant in
Seir delens Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in
praesens
23 Eveos quoque qui habitabant in Aserim
usque Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et
habitaverunt pro illis
24 surgite et transite torrentem Arnon ecce
tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere
et committe adversum eum proelium
25 hodie incipiam mittere terrorem atque
formidinem tuam in populos qui habitant sub omni caelo ut audito nomine tuo
paveant et in morem parturientium contremescant et dolore teneantur
26 misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Seon
regem Esebon verbis pacificis dicens
27 transibimus per terram tuam publica gradiemur via
non declinabimus neque ad dextram neque ad sinistram
28 alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam
pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum
29 sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et
Moabitae qui morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus in terram
quam Dominus Deus noster daturus est nobis
30 noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum
quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius ut
traderetur in manus tuas sicut nunc vides
31 dixitque Dominus ad me ecce coepi tradere tibi
Seon et terram eius incipe possidere eam
32 egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo
suo ad proelium in Iesa
33 et tradidit eum Dominus Deus noster nobis
percussimusque eum cum filiis et omni populo suo
34 cunctasque urbes in tempore illo cepimus
interfectis habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non reliquimus
in eis quicquam
35 absque iumentis quae in partem venere
praedantium et spoliis urbium quas cepimus
36 ab Aroer quae est super ripam torrentis
Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas
quae nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis
37 absque terra filiorum Ammon ad quam non
accessimus et cunctis quae adiacent torrenti Ieboc et urbibus montanis
universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster
|