1 et nunc Israhel audi praecepta et iudicia quae ego
doceo te ut faciens ea vivas et ingrediens possideas terram quam Dominus Deus
patrum vestrorum daturus est vobis
2 non addetis ad verbum quod vobis loquor neque
auferetis ex eo custodite mandata Domini Dei vestri quae ego praecipio vobis
3 oculi vestri viderunt omnia quae fecit Dominus
contra Beelphegor quomodo contriverit omnes cultores eius de medio vestri
4 vos autem qui adheretis Domino Deo vestro vivitis
universi usque in praesentem diem
5 scitis quod docuerim vos praecepta atque iustitias
sicut mandavit mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam possessuri
estis
6 et observabitis et implebitis opere haec
est enim vestra sapientia et intellectus coram populis ut audientes universa
praecepta haec dicant en populus sapiens et intellegens gens magna
7 nec est alia natio tam grandis quae
habeat deos adpropinquantes sibi sicut Dominus Deus noster adest cunctis
obsecrationibus nostris
8 quae est enim alia gens sic inclita ut
habeat caerimonias iustaque iudicia et universam legem quam ego proponam hodie
ante oculos vestros
9 custodi igitur temet ipsum et animam tuam
sollicite ne obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui et ne excedant de
corde tuo cunctis diebus vitae tuae docebis ea filios ac nepotes tuos
10 diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in
Horeb quando Dominus locutus est mihi dicens congrega ad me populum ut audiat
sermones meos et discat timere me omni tempore quo vivit in terra doceantque
filios suos
11 et accessistis ad radices montis qui
ardebat usque ad caelum erantque in eo tenebrae nubes et caligo
12 locutusque est Dominus ad vos de medio
ignis vocem verborum eius audistis et formam penitus non vidistis
13 et ostendit vobis pactum suum quod
praecepit ut faceretis et decem verba quae scripsit in duabus tabulis lapideis
14 mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos
caerimonias et iudicia quae facere deberetis in terra quam possessuri estis
15 custodite igitur sollicite animas vestras non vidistis
aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in Horeb de medio
ignis
16 ne forte decepti faciatis vobis sculptam
similitudinem aut imaginem masculi vel feminae
17 similitudinem omnium iumentorum quae sunt super
terram vel avium sub caelo volantium
18 atque reptilium quae moventur in terra sive
piscium qui sub terra morantur in aquis
19 ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem
et lunam et omnia astra caeli et errore deceptus adores ea et colas quae
creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quae sub caelo sunt
20 vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace
ferrea Aegypti ut haberet populum hereditarium sicut est in praesenti die
21 iratusque est Dominus contra me propter sermones
vestros et iuravit ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam quam
daturus est vobis
22 ecce morior in hac humo non transibo Iordanem vos
transibitis et possidebitis terram egregiam
23 cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui
quod pepigit tecum et facias tibi sculptam similitudinem eorum quae fieri
Dominus prohibuit
24 quia Dominus Deus tuus ignis consumens
est Deus aemulator
25 si genueritis filios ac nepotes et morati
fueritis in terra deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes
malum coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetis
26 testes invoco hodie caelum et terram cito
perituros vos esse de terra quam transito Iordane possessuri estis non
habitabitis in ea longo tempore sed delebit vos Dominus
27 atque disperget in omnes gentes et
remanebitis pauci in nationibus ad quas vos ducturus est Dominus
28 ibique servietis diis qui hominum manu
fabricati sunt ligno et lapidi qui non vident non audiunt non comedunt non
odorantur
29 cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum
invenies eum si tamen toto corde quaesieris et tota tribulatione animae tuae
30 postquam te invenerint omnia quae
praedicta sunt novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies
vocem eius
31 quia Deus misericors Dominus Deus tuus
est non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti in quo iuravit
patribus tuis
32 interroga de diebus antiquis qui fuerunt
ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram a summo caeli usque ad
summum eius si facta est aliquando huiuscemodi res aut umquam cognitum est
33 ut audiret populus vocem Dei loquentis de
medio ignis sicut tu audisti et vixisti
34 si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret
sibi gentem de medio nationum per temptationes signa atque portenta per pugnam
et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones iuxta omnia quae
fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto videntibus oculis tuis
35 ut scires quoniam Dominus ipse est Deus
et non est alius praeter unum
36 de caelo te fecit audire vocem suam ut
doceret te et in terra ostendit tibi ignem suum maximum et audisti verba illius
de medio ignis
37 quia dilexit patres tuos et elegit semen
eorum post eos eduxitque te praecedens in virtute sua magna ex Aegypto
38 ut deleret nationes maximas et fortiores
te in introitu tuo et introduceret te daretque tibi terram earum in
possessionem sicut cernis in praesenti die
39 scito ergo hodie et cogitato in corde tuo
quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum et non sit alius
40 custodi praecepta eius atque mandata quae
ego praecipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo
tempore super terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
41 tunc separavit Moses tres civitates trans
Iordanem ad orientalem plagam
42 ut confugiat ad eas qui occiderit nolens
proximum suum nec fuerit inimicus ante unum et alterum diem et ad harum aliquam
urbium possit evadere
43 Bosor in solitudine quae sita est in terra
campestri de tribu Ruben et Ramoth in Galaad quae est in tribu Gad et Golam in
Basan quae est in tribu Manasse
44 ista est lex quam proposuit Moses coram filiis
Israhel
45 et haec testimonia et caerimoniae atque iudicia
quae locutus est ad filios Israhel quando egressi sunt de Aegypto
46 trans Iordanem in valle contra fanum Phogor in
terra Seon regis Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moses filii
quoque Israhel egressi ex Aegypto
47 possederunt terram eius et terram Og regis Basan
duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem ad solis ortum
48 ab Aroer quae sita est super ripam torrentis
Arnon usque ad montem Sion qui est et Hermon
49 omnem planitiem trans Iordanem ad orientalem
plagam usque ad mare Solitudinis et usque ad radices montis Phasga
|