1 omne mandatum quod ego praecipio tibi
hodie cave diligenter ut facias ut possitis vivere et multiplicemini
ingressique possideatis terram pro qua iuravit Dominus patribus vestris
2 et recordaberis cuncti itineris per quod
adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te
atque temptaret et nota fierent quae in tuo animo versabantur utrum custodires
mandata illius an non
3 adflixit te penuria et dedit tibi cibum
manna quem ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane
vivat homo sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini
4 vestimentum tuum quo operiebaris
nequaquam vetustate defecit et pes tuus non est subtritus en quadragesimus
annus est
5 ut recogites in corde tuo quia sicut erudit
homo filium suum sic Dominus Deus tuus erudivit te
6 ut custodias mandata Domini Dei tui et
ambules in viis eius et timeas eum
7 Dominus enim Deus tuus introducet te in
terram bonam terram rivorum aquarumque et fontium in cuius campis et montibus
erumpunt fluviorum abyssi
8 terram frumenti hordei vinearum in qua ficus et
mala granata et oliveta nascuntur terram olei ac mellis
9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et
rerum omnium abundantia perfrueris cuius lapides ferrum sunt et de montibus
eius aeris metalla fodiuntur
10 ut cum comederis et satiatus fueris
benedicas Domino Deo tuo pro terra optima quam dedit tibi
11 observa et cave nequando
obliviscaris Domini Dei tui et neglegas mandata eius atque iudicia et
caerimonias quas ego praecipio tibi hodie
12 ne postquam comederis et satiatus domos
pulchras aedificaveris et habitaveris in eis
13 habuerisque armenta et ovium greges
argenti et auri cunctarumque rerum copiam
14 elevetur cor tuum et non reminiscaris
Domini Dei tui qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis
15 et ductor tuus fuit in solitudine magna
atque terribili in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et
nullae omnino aquae qui eduxit rivos de petra durissima
16 et cibavit te manna in solitudine quod
nescierunt patres tui et postquam adflixit ac probavit ad extremum misertus est
tui
17 ne diceres in corde tuo fortitudo mea et robur
manus meae haec mihi omnia praestiterunt
18 sed recorderis Domini Dei tui quod ipse tibi
vires praebuerit ut impleret pactum suum super quo iuravit patribus tuis sicut
praesens indicat dies
19 sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris
alienos deos coluerisque illos et adoraveris ecce nunc praedico tibi quod
omnino dispereas
20 sicut gentes quas delevit Dominus in introitu tuo
ita et vos peribitis si inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestri
|