1 si
surrexerit in medio tui prophetes aut qui somnium vidisse se dicat et
praedixerit signum atque portentum
2 et evenerit quod locutus est et dixerit
tibi eamus et sequamur deos alienos quos ignoras et serviamus eis
3 non audies verba prophetae illius aut
somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis
eum an non in toto corde et in tota anima vestra
4 Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum
timete mandata illius custodite et audite vocem eius ipsi servietis et ipsi
adherebitis
5 propheta autem ille aut fictor somniorum
interficietur quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit
vos de terra Aegypti et redemit de domo servitutis ut errare te faceret de via
quam tibi praecepit Dominus Deus tuus et auferes malum de medio tui
6 si tibi voluerit persuadere frater tuus
filius matris tuae aut filius tuus vel filia sive uxor quae est in sinu tuo aut
amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens eamus et serviamus diis alienis
quos ignoras tu et patres tui
7 cunctarum in circuitu gentium quae iuxta
vel procul sunt ab initio usque ad finem terrae
8 non adquiescas ei nec audias neque parcat
ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum
9 sed statim interficies sit primum manus
tua super eum et post te omnis populus mittat manum
10 lapidibus obrutus necabitur quia voluit
te abstrahere a Domino Deo tuo qui eduxit te de terra Aegypti de domo
servitutis
11 ut omnis Israhel audiens timeat et
nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile
12 si audieris in una urbium tuarum quas
Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum dicentes aliquos
13 egressi sunt filii Belial de medio tui et
averterunt habitatores urbis tuae atque dixerunt eamus et serviamus diis
alienis quos ignoratis
14 quaere sollicite et diligenter rei
veritate perspecta si inveneris certum esse quod dicitur et abominationem hanc
opere perpetratam
15 statim percuties habitatores urbis illius
in ore gladii et delebis eam omniaque quae in illa sunt usque ad pecora
16 quicquid etiam supellectilis fuerit
congregabis in medium platearum eius et cum ipsa civitate succendes ita ut
universa consumas Domino Deo tuo et sit tumulus sempiternus non aedificabitur
amplius
17 et non adherebit de illo anathemate
quicquam in manu tua ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui
multiplicetque te sicut iuravit patribus tuis
18 quando audieris vocem Domini Dei tui
custodiens omnia praecepta eius quae ego praecipio tibi hodie ut facias quod
placitum est in conspectu Domini Dei tui
|