1 non habebunt sacerdotes et Levitae et
omnes qui de eadem tribu sunt partem et hereditatem cum reliquo Israhel quia
sacrificia Domini et oblationes eius comedent
2 et nihil aliud accipient de possessione
fratrum suorum Dominus enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis
3 hoc erit iudicium sacerdotum a populo et
ab his qui offerunt victimas sive bovem sive ovem immolaverint dabunt sacerdoti
armum ac ventriculum
4 primitias frumenti vini et olei et
lanarum partem ex ovium tonsione
5 ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de
cunctis tribubus tuis ut stet et ministret nomini Domini ipse et filii eius in
sempiternum
6 si exierit Levites de una urbium tuarum
ex omni Israhel in qua habitat et voluerit venire desiderans locum quem
elegerit Dominus
7 ministrabit in nomine Dei sui sicut omnes fratres
eius Levitae qui stabunt eo tempore coram Domino
8 partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri
excepto eo quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur
9 quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus
tuus dabit tibi cave ne imitari velis abominationes illarum gentium
10 nec inveniatur in te qui lustret filium
suum aut filiam ducens per ignem aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia
atque auguria ne sit maleficus
11 ne incantator ne pythones consulat ne
divinos et quaerat a mortuis veritatem
12 omnia enim haec abominatur Dominus et propter
istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo
13 perfectus eris et absque macula cum Domino Deo
tuo
14 gentes istae quarum possidebis terram augures et
divinos audiunt tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es
15 prophetam de gente tua et de fratribus
tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies
16 ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando
contio congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei mei et
ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar
17 et ait Dominus mihi bene omnia sunt
locuti
18 prophetam suscitabo eis de medio fratrum
suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius loqueturque ad eos omnia quae
praecepero illi
19 qui autem verba eius quae loquetur in
nomine meo audire noluerit ego ultor existam
20 propheta autem qui arrogantia depravatus
voluerit loqui in nomine meo quae ego non praecepi illi ut diceret aut ex
nomine alienorum deorum interficietur
21 quod si tacita cogitatione responderis quomodo
possum intellegere verbum quod non est locutus Dominus
22 hoc habebis signum quod in nomine Domini propheta
ille praedixerit et non evenerit hoc Dominus non locutus est sed per tumorem
animi sui propheta confinxit et idcirco non timebis eum
|