1 si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris
equitatum et currus et maiorem quam tu habes adversarii exercitus multitudinem
non timebis eos quia Dominus Deus tuus tecum est qui eduxit te de terra Aegypti
2 adpropinquante autem iam proelio stabit sacerdos
ante aciem et sic loquetur ad populum
3 audi Israhel vos hodie contra inimicos vestros
pugnam committitis non pertimescat cor vestrum nolite metuere nolite cedere nec
formidetis eos
4 quia Dominus Deus vester in medio vestri est et
pro vobis contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculo
5 duces quoque per singulas turmas audiente exercitu
proclamabunt quis est homo qui aedificavit domum novam et non dedicavit eam
vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius dedicet
illam
6 quis est homo qui plantavit vineam et necdum eam fecit
esse communem et de qua vesci omnibus liceat vadat et revertatur in domum suam
ne forte moriatur in bello et alius homo eius fungatur officio
7 quis est homo qui despondit uxorem et non
accepit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et
alius homo accipiat eam
8 his dictis addent reliqua et loquentur ad
populum quis est homo formidolosus et corde pavido vadat et revertatur in domum
suam ne pavere faciat corda fratrum suorum sicut ipse timore perterritus est
9 cumque siluerint exercitus duces et finem
loquendi fecerint unusquisque suos ad bellandum cuneos praeparabit
10 si quando accesseris ad expugnandam civitatem
offeres ei primum pacem
11 si receperit et aperuerit tibi portas
cunctus populus qui in ea est salvabitur et serviet tibi sub tributo
12 sin autem foedus inire noluerint et
receperint contra te bellum obpugnabis eam
13 cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam
in manu tua percuties omne quod in ea generis masculini est in ore gladii
14 absque mulieribus et infantibus iumentis
et ceteris quae in civitate sunt omnem praedam exercitui divides et comedes de
spoliis hostium tuorum quae Dominus Deus tuus dederit tibi
15 sic facies cunctis civitatibus quae a te
procul valde sunt et non sunt de his urbibus quas in possessionem accepturus es
16 de his autem civitatibus quae dabuntur
tibi nullum omnino permittes vivere
17 sed interficies in ore gladii Hettheum
videlicet et Amorreum et Chananeum Ferezeum et Eveum et Iebuseum sicut
praecepit tibi Dominus Deus tuus
18 ne forte doceant vos facere cunctas
abominationes quas ipsi operati sunt diis suis et peccetis in Dominum Deum
vestrum
19 quando obsederis civitatem multo tempore
et munitionibus circumdederis ut expugnes eam non succides arbores de quibus
vesci potest nec securibus per circuitum debes vastare regionem quoniam lignum
est et non homo nec potest bellantium contra te augere numerum
20 si qua autem ligna non sunt pomifera sed
agrestia et in ceteros apta usus succide et extrue machinas donec capias
civitatem quae contra te dimicat
|