1 quando inventum fuerit in terra quam Dominus
Deus tuus daturus est tibi hominis cadaver occisi et ignoratur caedis reus
2 egredientur maiores natu et iudices tui
et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum
3 et quam viciniorem ceteris esse
perspexerint seniores civitatis eius tollent vitulam de armento quae non traxit
iugum nec terram scidit vomere
4 et ducent eam ad vallem asperam atque
saxosam quae numquam arata est nec sementem recepit et caedent in ea cervices
vitulae
5 accedentque sacerdotes filii Levi quos
elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei et benedicant in nomine eius et ad
verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel inmundum est iudicetur
6 et maiores natu civitatis illius ad
interfectum lavabuntque manus suas super vitulam quae in valle percussa est
7 et dicent manus nostrae non effuderunt
hunc sanguinem nec oculi viderunt
8 propitius esto populo tuo Israhel quem
redemisti Domine et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui
Israhel et auferetur ab eis reatus sanguinis
9 tu autem alienus eris ab innocentis
cruore qui fusus est cum feceris quod praecepit Dominus
10 si egressus fueris ad pugnam contra
inimicos tuos et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque
duxeris
11 et videris in numero captivorum mulierem
pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem
12 introduces in domum tuam quae radet
caesariem et circumcidet ungues
13 et deponet vestem in qua capta est
sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis
ad eam dormiesque cum illa et erit uxor tua
14 sin autem postea non sederit animo tuo dimittes
eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia
humiliasti eam
15 si habuerit homo uxores duas unam dilectam et
alteram odiosam genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosae
primogenitus
16 volueritque substantiam inter filios suos
dividere non poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio
odiosae
17 sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque
ei de his quae habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum eius
et huic debentur primogenita
18 si genuerit homo filium contumacem et
protervum qui non audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire
contempserit
19 adprehendent eum et ducent ad seniores
civitatis illius et ad portam iudicii
20 dicentque ad eos filius noster iste
protervus et contumax est monita nostra audire contemnit comesationibus vacat
et luxuriae atque conviviis
21 lapidibus eum obruet populus civitatis et
morietur ut auferatis malum de medio vestri et universus Israhel audiens
pertimescat
22 quando peccaverit homo quod morte
plectendum est et adiudicatus morti adpensus fuerit in patibulo
23 non permanebit cadaver eius in ligno sed
in eadem die sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et
nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi in
possessionem
|