1 non videbis bovem fratris tui aut ovem
errantem et praeteribis sed reduces fratri tuo
2 etiam si non est propinquus tuus frater
nec nosti eum duces in domum tuam et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater
tuus et recipiat
3 similiter facies de asino et de
vestimento et de omni re fratris tui quae perierit si inveneris eam ne neglegas
quasi alienam
4 si videris asinum fratris tui aut bovem
cecidisse in via non despicies sed sublevabis cum eo
5 non induetur mulier veste virili nec vir
utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit haec
6 si ambulans per viam in arbore vel in
terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem non
tenebis eam cum filiis
7 sed abire patieris captos tenens filios
ut bene sit tibi et longo vivas tempore
8 cum aedificaveris domum novam facies
murum tecti per circuitum ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente
alio et in praeceps ruente
9 non seres vineam tuam altero semine ne et
sementis quam sevisti et quae nascuntur ex vinea pariter sanctificentur
10 non arabis in bove simul et asino
11 non indueris vestimento quod ex lana
linoque contextum est
12 funiculos in fimbriis facies per quattuor angulos
pallii tui quo operieris
13 si duxerit vir uxorem et postea eam odio
habuerit
14 quaesieritque occasiones quibus dimittat
eam obiciens ei nomen pessimum et dixerit uxorem hanc accepi et ingressus ad
eam non inveni virginem
15 tollent eam pater et mater eius et ferent
secum signa virginitatis eius ad seniores urbis qui in porta sunt
16 et dicet pater filiam meam dedi huic
uxorem quam quia odit
17 inponet ei nomen pessimum ut dicat non
inveni filiam tuam virginem et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae
expandent vestimentum coram senibus civitatis
18 adprehendentque senes urbis illius virum
et verberabunt illum
19 condemnantes insuper centum siclis
argenti quos dabit patri puellae quoniam diffamavit nomen pessimum super
virginem Israhel habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni tempore
vitae suae
20 quod si verum est quod obicit et non est
in puella inventa virginitas
21 eicient eam extra fores domus patris sui
et lapidibus obruent viri civitatis eius et morietur quoniam fecit nefas in
Israhel ut fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de medio tui
22 si dormierit vir cum uxore alterius
uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de Israhel
23 si puellam virginem desponderit vir et
invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illa
24 educes utrumque ad portam civitatis
illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate
vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui
25 sin autem in agro reppererit vir puellam
quae desponsata est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus
26 puella nihil patietur nec est rea mortis
quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam eius ita et
puella perpessa est
27 sola erat in agro clamavit et nullus
adfuit qui liberaret eam
28 si invenerit vir puellam virginem quae
non habet sponsum et adprehendens concubuerit cum ea et res ad iudicium venerit
29 dabit qui dormivit cum ea patri puellae
quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non
poterit dimittere cunctis diebus vitae suae
30 non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit
operimentum eius
|