1 cum ergo venerint super te omnes sermones isti benedictio
sive maledictio quam proposui in conspectu tuo et ductus paenitudine cordis tui
in universis gentibus in quas disperserit te Dominus Deus tuus
2 reversus fueris ad eum et oboedieris eius imperiis
sicut ego hodie praecipio tibi cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota
anima tua
3 reducet Dominus Deus tuus captivitatem
tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis in quos te
ante dispersit
4 si ad cardines caeli fueris dissipatus
inde te retrahet Dominus Deus tuus
5 et adsumet atque introducet in terram
quam possederunt patres tui et obtinebis eam et benedicens tibi maioris numeri
esse te faciet quam fuerunt patres tui
6 circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et
cor seminis tui ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima
tua et possis vivere
7 omnes autem maledictiones has convertet
super inimicos tuos et eos qui oderunt te et persequuntur
8 tu autem reverteris et audies vocem Domini Dei tui
faciesque universa mandata quae ego praecipio tibi hodie
9 et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis
operibus manuum tuarum in subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum in
ubertate terrae tuae et in rerum omnium largitate revertetur enim Dominus ut
gaudeat super te in omnibus bonis sicut gavisus est in patribus tuis
10 si tamen audieris vocem Domini Dei tui et
custodieris praecepta eius et caerimonias quae in hac lege conscriptae sunt et
revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua
11 mandatum hoc quod ego praecipio tibi hodie non
supra te est neque procul positum
12 nec in caelo situm ut possis dicere quis nostrum
ad caelum valet conscendere ut deferat illud ad nos et audiamus atque opere
conpleamus
13 neque trans mare positum ut causeris et
dicas quis e nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre ut possimus
audire et facere quod praeceptum est
14 sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in
corde tuo ut facias illum
15 considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo
vitam et bonum et e contrario mortem et malum
16 ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis
eius et custodias mandata illius et caerimonias atque iudicia et vivas ac
multiplicet te benedicatque tibi in terra ad quam ingredieris possidendam
17 sin autem aversum fuerit cor tuum et
audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis
18 praedico tibi hodie quod pereas et parvo tempore
moreris in terra ad quam Iordane transmisso ingredieris possidendam
19 testes invoco hodie caelum et terram quod
proposuerim vobis vitam et mortem bonum et malum benedictionem et maledictionem
elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum
20 et diligas Dominum Deum tuum atque oboedias voci
eius et illi adhereas ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum ut
habites in terra pro qua iuravit Dominus patribus tuis Abraham Isaac et Iacob
ut daret eam illis
|