1 hic est liber generationis Adam in die
qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum
2 masculum et feminam creavit eos et
benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt
3 vixit autem Adam centum triginta annis et
genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth
4 et facti sunt dies Adam postquam genuit
Seth octingenti anni genuitque filios et filias
5 et factum est omne tempus quod vixit Adam
anni nongenti triginta et mortuus est
6 vixit quoque Seth centum quinque annos et
genuit Enos
7 vixitque Seth postquam genuit Enos
octingentis septem annis genuitque filios et filias
8 et facti sunt omnes dies Seth nongentorum
duodecim annorum et mortuus est
9 vixit vero Enos nonaginta annis et genuit
Cainan
10 post cuius ortum vixit octingentis
quindecim annis et genuit filios et filias
11 factique sunt omnes dies Enos nongentorum
quinque annorum et mortuus est
12 vixit quoque Cainan septuaginta annis et
genuit Malalehel
13 et vixit Cainan postquam genuit Malalehel
octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias
14 et facti sunt omnes dies Cainan nongenti
decem anni et mortuus est
15 vixit autem Malalehel sexaginta quinque
annos et genuit Iared
16 et vixit Malalehel postquam genuit Iared
octingentis triginta annis et genuit filios et filias
17 et facti sunt omnes dies Malalehel
octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est
18 vixitque Iared centum sexaginta duobus
annis et genuit Enoch
19 et vixit Iared postquam genuit Enoch
octingentos annos et genuit filios et filias
20 et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta
duo anni et mortuus est
21 porro Enoch vixit sexaginta quinque annis
et genuit Mathusalam
22 et ambulavit Enoch cum Deo postquam
genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias
23 et facti sunt omnes dies Enoch trecenti
sexaginta quinque anni
24 ambulavitque cum Deo et non apparuit quia
tulit eum Deus
25 vixit quoque Mathusalam centum octoginta
septem annos et genuit Lamech
26 et vixit Mathusalam postquam genuit
Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias
27 et facti sunt omnes dies Mathusalae
nongenti sexaginta novem anni et mortuus est
28 vixit autem Lamech centum octoginta
duobus annis et genuit filium
29 vocavitque nomen eius Noe dicens iste
consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui
maledixit Dominus
30 vixitque Lamech postquam genuit Noe
quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias
31 et facti sunt omnes dies Lamech
septingenti septuaginta septem anni et mortuus est
32 Noe vero cum quingentorum esset annorum
genuit Sem et Ham et Iafeth
|