1 abiit
itaque Moses et locutus est omnia verba haec ad universum Israhel
2 et dixit ad eos centum viginti annorum sum hodie
non possum ultra egredi et ingredi praesertim cum et Dominus dixerit mihi non
transibis Iordanem istum
3 Dominus ergo Deus tuus transibit ante te
ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo et possidebis eas et Iosue iste
transibit ante te sicut locutus est Dominus
4 facietque Dominus eis sicut fecit Seon et
Og regibus Amorreorum et terrae eorum delebitque eos
5 cum ergo et hos tradiderit vobis
similiter facietis eis sicut praecepi vobis
6 viriliter agite et confortamini nolite
timere nec paveatis a conspectu eorum quia Dominus Deus tuus ipse est ductor
tuus et non dimittet nec derelinquet te
7 vocavitque Moses Iosue et dixit ei coram omni
Israhel confortare et esto robustus tu enim introduces populum istum in terram
quam daturum se patribus eorum iuravit Dominus et tu eam sorte divides
8 et Dominus qui ductor vester est ipse
erit tecum non dimittet nec derelinquet te noli timere nec paveas
9 scripsit itaque Moses legem hanc et
tradidit eam sacerdotibus filiis Levi qui portabant arcam foederis Domini et
cunctis senioribus Israhelis
10 praecepitque eis dicens post septem annos
anno remissionis in sollemnitate tabernaculorum
11 convenientibus cunctis ex Israhel ut
appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus leges verba
legis huius coram omni Israhel audientibus eis
12 et in unum omni populo congregato tam
viris quam mulieribus parvulis et advenis qui sunt intra portas tuas ut
audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque
omnes sermones legis huius
13 filii quoque eorum qui nunc ignorant
audire possint et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in
terra ad quam vos Iordane transito pergitis obtinendam
14 et ait Dominus ad Mosen ecce prope sunt
dies mortis tuae voca Iosue et state in tabernaculo testimonii ut praecipiam ei
abierunt ergo Moses et Iosue et steterunt in tabernaculo testimonii
15 apparuitque Dominus ibi in columna nubis
quae stetit in introitu tabernaculi
16 dixitque Dominus ad Mosen ecce tu dormies
cum patribus tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in
terra ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet me et irritum
faciet foedus quod pepigi cum eo
17 et irascetur furor meus contra eum in die
illo et derelinquam eum et abscondam faciem meam ab eo et erit in devorationem
invenient eum omnia mala et adflictiones ita ut dicat in illo die vere quia non
est Deus mecum invenerunt me haec mala
18 ego autem abscondam et celabo faciem meam
in die illo propter omnia mala quae fecit quia secutus est deos alienos
19 nunc itaque scribite vobis canticum istud
et docete filios Israhel ut memoriter teneant et ore decantent et sit mihi
carmen istud pro testimonio inter filios Israhel
20 introducam enim eum in terram pro qua
iuravi patribus eius lacte et melle manantem cumque comederint et saturati
crassique fuerint avertentur ad deos alienos et servient eis et detrahent mihi
et irritum facient pactum meum
21 postquam invenerint eum mala multa et
adflictiones respondebit ei canticum istud pro testimonio quod nulla delebit
oblivio ex ore seminis tui scio enim cogitationes eius quae facturus sit hodie
antequam introducam eum in terram quam ei pollicitus sum
22 scripsit ergo Moses canticum et docuit
filios Israhel
23 praecepitque Iosue filio Nun et ait
confortare et esto robustus tu enim introduces filios Israhel in terram quam
pollicitus sum et ego ero tecum
24 postquam ergo scripsit Moses verba legis
huius in volumine atque conplevit
25 praecepit Levitis qui portabant arcam foederis
Domini dicens
26 tollite librum istum et ponite eum in latere
arcae foederis Domini Dei vestri ut sit ibi contra te in testimonio
27 ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam
durissimam adhuc vivente me et ingrediente vobiscum semper contentiose egistis
contra Dominum quanto magis cum mortuus fuero
28 congregate ad me omnes maiores natu per
tribus vestras atque doctores et loquar audientibus eis sermones istos et
invocabo contra eos caelum et terram
29 novi enim quod post mortem meam inique
agetis et declinabitis cito de via quam praecepi vobis et occurrent vobis mala
in extremo tempore quando feceritis malum in conspectu Domini ut inritetis eum
per opera manuum vestrarum
30 locutus est ergo Moses audiente universo
coetu Israhel verba carminis huius et ad finem usque conplevit
|