1 haec est benedictio qua benedixit Moses homo Dei
filiis Israhel ante mortem suam
2 et ait Dominus de Sina venit et de Seir
ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera
eius ignea lex
3 dilexit populos omnes sancti in manu
illius sunt et qui adpropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius
4 legem praecepit nobis Moses
hereditatem multitudinis Iacob
5 erit apud rectissimum rex
congregatis principibus populi cum tribubus Israhel
6 vivat Ruben et non moriatur et sit
parvus in numero
7 haec est Iudae benedictio audi
Domine vocem Iudae et ad populum suum introduc eum manus eius pugnabunt pro eo
et adiutor illius contra adversarios eius erit
8 Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro
sancto tuo quem probasti in Temptatione et iudicasti ad aquas Contradictionis
9 qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et
fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium
tuum et pactum tuum servaverunt
10 iudicia tua o Iacob et legem tuam o Israhel
ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum
11 benedic Domine fortitudini eius et opera manuum
illius suscipe percute dorsa inimicorum eius et qui oderunt eum non consurgant
12 et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit
confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius
requiescet
13 Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra
eius de pomis caeli et rore atque abysso subiacente
14 de pomis fructuum solis ac lunae
15 de vertice antiquorum montium de pomis collium
aeternorum
16 et de frugibus terrae et plenitudine eius
benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super
verticem nazarei inter fratres suos
17 quasi primogeniti tauri pulchritudo eius cornua
rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae
hae sunt multitudines Ephraim et haec milia Manasse
18 et Zabulon ait laetare Zabulon in exitu
tuo et Isachar in tabernaculis tuis
19 populos ad montem vocabunt ibi immolabunt
victimas iustitiae qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros
absconditos harenarum
20 et Gad ait benedictus in latitudine Gad
quasi leo requievit cepitque brachium et verticem
21 et vidit principatum suum quod in parte
sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias
Domini et iudicium suum cum Israhel
22 Dan quoque ait Dan catulus leonis fluet
largiter de Basan
23 et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia
perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit
24 Aser quoque ait benedictus in filiis Aser
sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suum
25 ferrum et aes calciamentum eius sicut
dies iuventutis tuae ita et senectus tua
26 non est alius ut Deus rectissimi ascensor
caeli auxiliator tuus magnificentia eius discurrunt nubes
27 habitaculum eius sursum et subter brachia
sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere
28 habitabit Israhel confidenter et solus oculus
Iacob in terra frumenti et vini caelique caligabunt rore
29 beatus tu Israhel quis similis tui popule
qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te
inimici tui et tu eorum colla calcabis
|