1 et factum est ut post mortem Mosi servi
Domini loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun ministrum Mosi et diceret ei
2 Moses servus meus mortuus est surge et
transi Iordanem istum tu et omnis populus tecum in terram quam ego dabo filiis
Israhel
3 omnem locum quem calcaverit vestigium
pedis vestri vobis tradam sicut locutus sum Mosi
4 a deserto et Libano usque ad fluvium
magnum Eufraten omnis terra Hettheorum usque ad mare Magnum contra solis
occasum erit terminus vester
5 nullus vobis poterit resistere cunctis
diebus vitae tuae sicut fui cum Mose ero et tecum non dimittam nec derelinquam
te
6 confortare et esto robustus tu enim sorte
divides populo huic terram pro qua iuravi patribus suis ut traderem eam illis
7 confortare igitur et esto robustus valde
ut custodias et facias omnem legem quam praecepit tibi Moses servus meus ne
declines ab ea ad dextram vel ad sinistram ut intellegas cuncta quae agis
8 non recedat volumen legis huius de ore
tuo sed meditaberis in eo diebus ac noctibus ut custodias et facias omnia quae
scripta sunt in eo tunc diriges viam tuam et intelleges eam
9 ecce praecipio tibi confortare et esto
robustus noli metuere et noli timere quoniam tecum est Dominus Deus tuus in
omnibus ad quaecumque perrexeris
10 praecepitque Iosue principibus populi dicens
transite per medium castrorum et imperate populo ac dicite
11 praeparate vobis cibaria quoniam post diem
tertium transibitis Iordanem et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus
Deus vester daturus est vobis
12 Rubenitis quoque et Gadditis et dimidiae
tribui Manasse ait
13 mementote sermonis quem praecepit vobis
Moses famulus Domini dicens Dominus Deus vester dedit vobis requiem et omnem
terram
14 uxores vestrae et filii ac iumenta
manebunt in terra quam tradidit vobis Moses trans Iordanem vos autem transite
armati ante fratres vestros omnes fortes manu et pugnate pro eis
15 donec det requiem Dominus fratribus
vestris sicut et vobis dedit et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus
vester daturus est eis et sic revertemini in terram possessionis vestrae et
habitabitis in ea quam vobis dedit Moses famulus Domini trans Iordanem contra
solis ortum
16 responderuntque ad Iosue atque dixerunt
omnia quae praecepisti nobis faciemus et quocumque miseris ibimus
17 sicut oboedivimus in cunctis Mosi ita
oboediemus et tibi tantum sit Dominus Deus tecum sicut fuit cum Mose
18 qui contradixerit ori tuo et non
oboedierit cunctis sermonibus quos praeceperis ei moriatur tu tantum confortare
et viriliter age
|