1 misit ergo Iosue filius Nun de Setthim
duos viros exploratores abscondito et dixit eis ite et considerate terram
urbemque Hiericho qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine
Raab et quieverunt apud eam
2 nuntiatumque est regi Hiericho et dictum
ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israhel ut explorarent terram
3 misitque rex Hiericho ad Raab dicens educ
viros qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam exploratores quippe sunt
et omnem terram considerare venerunt
4 tollensque mulier viros abscondit et ait fateor
venerunt ad me sed nesciebam unde essent
5 cumque porta clauderetur in tenebris et
illi pariter exierunt nescio quo abierunt persequimini cito et conprehendetis
eos
6 ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus
suae operuitque eos lini stipula quae ibi erat
7 hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos per
viam quae ducit ad vadum Iordanis illisque egressis statim porta clausa est
8 necdum obdormierant qui latebant et ecce
mulier ascendit ad eos et ait
9 novi quod tradiderit Dominus vobis terram
etenim inruit in nos terror vester et elanguerunt omnes habitatores terrae
10 audivimus quod siccaverit Dominus aquas
maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi estis ex Aegypto et quae
feceritis duobus Amorreorum regibus qui erant trans Iordanem Seon et Og quos
interfecistis
11 et haec audientes pertimuimus et elanguit
cor nostrum nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim
Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum
12 nunc ergo iurate mihi per Dominum ut
quomodo ego feci vobiscum misericordiam ita et vos faciatis cum domo patris mei
detisque mihi signum verum
13 et salvetis patrem meum et matrem fratres
ac sorores meas et omnia quae eorum sunt et eruatis animas nostras de morte
14 qui responderunt ei anima nostra sit pro vobis in
mortem si tamen non prodideris nos cumque tradiderit nobis Dominus terram
faciemus in te misericordiam et veritatem
15 dimisit ergo eos per funem de fenestra domus enim
eius herebat muro
16 dixitque ad eos ad montana conscendite ne forte
occurrant vobis revertentes ibique latete diebus tribus donec redeant et sic
ibitis per viam vestram
17 qui dixerunt ad eam innoxii erimus a iuramento
hoc quo adiurasti nos
18 si ingredientibus nobis terram signum fuerit
funiculus iste coccineus et ligaveris eum in fenestra per quam nos dimisisti et
patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in
domum tuam
19 qui ostium domus tuae egressus fuerit sanguis
ipsius erit in caput eius et nos erimus alieni cunctorum autem sanguis qui
tecum fuerint in domo redundabit in caput nostrum si eos aliquis tetigerit
20 quod si nos prodere volueris et sermonem istum
proferre in medium erimus mundi ab hoc iuramento quo adiurasti nos
21 et illa respondit sicut locuti estis ita fiat
dimittensque eos ut pergerent adpendit funiculum coccineum in fenestra
22 illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et
manserunt ibi tres dies donec reverterentur qui fuerant persecuti quaerentes enim
per omnem viam non reppererunt eos
23 quibus urbem ingressis reversi sunt et
descenderunt exploratores de monte et Iordane transmisso venerunt ad Iosue
filium Nun narraveruntque ei omnia quae acciderant sibi
24 atque dixerunt tradidit Dominus in manus nostras
omnem terram hanc et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius
|