1 postquam
ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans Iordanem ad
occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant Magno
mari loca quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israhel donec
transirent dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus timentium
introitum filiorum Israhel
2 eo tempore ait Dominus ad Iosue fac tibi cultros
lapideos et circumcide secundo filios Israhel
3 fecit quod iusserat Dominus et circumcidit filios
Israhel in colle Praeputiorum
4 haec autem causa est secundae circumcisionis omnis
populus qui egressus est ex Aegypto generis masculini universi bellatores viri
mortui sunt in deserto per longissimos viae circuitus
5 qui omnes circumcisi erant populus autem
qui natus est in deserto
6 per quadraginta annos itineris latissimae
solitudinis incircumcisus fuit donec consumerentur qui non audierant vocem
Domini et quibus ante iuraverat ut ostenderet eis terram lacte et melle
manantem
7 horum filii in locum successerunt patrum
et circumcisi sunt ab Iosue quia sicut nati fuerant in praeputio erant nec eos
in via aliquis circumciderat
8 postquam autem omnes circumcisi
sunt manserunt in eodem castrorum loco donec sanarentur
9 dixitque Dominus ad Iosue hodie
abstuli obprobrium Aegypti a vobis vocatumque est nomen loci illius Galgala
usque in praesentem diem
10 manseruntque filii Israhel in
Galgalis et fecerunt phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus
Hiericho
11 et comederunt de frugibus terrae
die altero azymos panes et pulentam eiusdem anni
12 defecitque manna postquam
comederunt de frugibus terrae nec usi sunt ultra illo cibo filii Israhel sed
comederunt de frugibus praesentis anni terrae Chanaan
13 cum autem esset Iosue in agro urbis
Hiericho levavit oculos et vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem
gladium perrexitque ad eum et ait noster es an adversariorum
14 qui respondit nequaquam sed sum princeps
exercitus Domini et nunc venio
15 cecidit Iosue pronus in terram et adorans
ait quid dominus meus loquitur ad servum suum
16 solve inquit calciamentum de pedibus tuis
locus enim in quo stas sanctus est fecitque Iosue ut sibi fuerat imperatum
|