1 filii autem Israhel praevaricati sunt mandatum et
usurpaverunt de anathemate nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de
tribu Iuda tulit aliquid de anathemate iratusque est Dominus contra filios
Israhel
2 cumque mitteret Iosue de Hiericho viros contra Ahi
quae est iuxta Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel dixit eis ascendite
et explorate terram qui praecepta conplentes exploraverunt Ahi
3 et reversi dixerunt ei non ascendat omnis populus
sed duo vel tria milia virorum pergant et deleant civitatem quare omnis populus
frustra vexatur contra hostes paucissimos
4 ascenderunt ergo tria milia pugnatores qui statim
terga vertentes
5 percussi sunt a viris urbis Ahi et corruerunt ex
eis triginta et sex homines persecutique sunt eos adversarii de porta usque
Sabarim et ceciderunt per prona fugientes pertimuitque cor populi et instar
aquae liquefactum est
6 Iosue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus
in terram coram arca Domini usque ad vesperum tam ipse quam omnes senes Israhel
miseruntque pulverem super capita sua
7 et dixit Iosue heu Domine Deus quid voluisti
transducere populum istum Iordanem fluvium ut traderes nos in manus Amorrei et
perderes utinam ut coepimus mansissemus trans Iordanem
8 mi Domine Deus quid dicam videns Israhelem
hostibus suis terga vertentem
9 audient Chananei et omnes habitatores terrae ac
pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra et
quid facies magno nomini tuo
10 dixitque Dominus ad Iosue surge cur iaces pronus
in terra
11 peccavit Israhel et praevaricatus est
pactum meum tuleruntque de anathemate et furati sunt atque mentiti et
absconderunt inter vasa sua
12 nec poterit Israhel stare ante hostes
suos eosque fugiet quia pollutus est anathemate non ero ultra vobiscum donec
conteratis eum qui huius sceleris reus est
13 surge sanctifica populum et dic eis
sanctificamini in crastinum haec enim dicit Dominus Deus Israhel anathema in
medio tui est Israhel non poteris stare coram hostibus tuis donec deleatur ex
te qui hoc contaminatus est scelere
14 accedetisque mane singuli per tribus
vestras et quamcumque tribum sors invenerit accedet per cognationes suas et
cognatio per domos domusque per viros
15 et quicumque ille in hoc facinore fuerit
deprehensus conburetur igni cum omni substantia sua quoniam praevaricatus est
pactum Domini et fecit nefas in Israhel
16 surgens itaque Iosue mane adplicavit
Israhel per tribus suas et inventa est tribus Iuda
17 quae cum iuxta familias suas esset oblata
inventa est familia Zarai illam quoque per viros offerens repperit Zabdi
18 cuius domum in singulos dividens viros
invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda
19 et ait ad Achan fili mi da gloriam Domino Deo
Israhel et confitere atque indica mihi quid feceris ne abscondas
20 responditque Achan Iosue et dixit ei vere ego
peccavi Domino Deo Israhel et sic et sic feci
21 vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum
et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum et
concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei
argentumque fossa humo operui
22 misit ergo Iosue ministros qui currentes ad
tabernaculum illius reppererunt cuncta abscondita in eodem loco et argentum
simul
23 auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Iosue et
ad omnes filios Israhel proieceruntque ante Dominum
24 tollens itaque Iosue Achan filium Zare argentumque
et pallium et auream regulam filiosque eius et filias boves et asinos et oves
ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem et omnis Israhel cum eo duxerunt
eos ad vallem Achor
25 ubi dixit Iosue quia turbasti nos exturbet te
Dominus in die hac lapidavitque eum omnis Israhel et cuncta quae illius erant
igne consumpta sunt
26 congregaverunt quoque super eum acervum magnum
lapidum qui permanet usque in praesentem diem et aversus est furor Domini ab
eis vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodie
|