1 quae
cum audisset Adonisedec rex Hierusalem quod scilicet cepisset Iosue Ahi et
subvertisset eam sicut enim fecerat Hiericho et regi eius sic fecit Ahi et regi
illius et quod transfugissent Gabaonitae ad Israhel et essent foederati eorum
2 timuit valde urbs enim magna erat Gabaon et una
regalium civitatum et maior oppido Ahi omnesque bellatores eius fortissimi
3 misit ergo Adonisedec rex
Hierusalem ad Oham regem Hebron et ad Pharam regem Hieremoth ad Iaphie quoque
regem Lachis et ad Dabir regem Eglon dicens
4 ascendite ad me et ferte praesidium
ut expugnemus Gabaon quare transfugerit ad Iosue et filios Israhel
5 congregati igitur ascenderunt
quinque reges Amorreorum rex Hierusalem rex Hebron rex Hieremoth rex Lachis rex
Eglon simul cum exercitibus suis et castrametati sunt circa Gabaon obpugnantes
eam
6 habitatores autem Gabaon urbis
obsessae miserunt ad Iosue qui tunc morabatur in castris apud Galgalam et
dixerunt ei ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum ascende cito et
libera nos ferque praesidium convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorreorum
qui habitant in montanis
7 ascenditque Iosue de Galgalis et
omnis exercitus bellatorum cum eo viri fortissimi
8 dixitque Dominus ad Iosue ne timeas
eos in manus enim tuas tradidi illos nullus tibi ex eis resistere poterit
9 inruit itaque Iosue super eos
repente tota ascendens nocte de Galgalis
10 et conturbavit eos Dominus a facie
Israhel contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus
Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda
11 cumque fugerent filios Israhel et
essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de caelo
usque Azeca et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio
percusserant filii Israhel
12 tunc locutus est Iosue Domino in
die qua tradidit Amorreum in conspectu filiorum Israhel dixitque coram eis sol
contra Gabaon ne movearis et luna contra vallem Ahialon
13 steteruntque sol et luna donec
ulcisceretur se gens de inimicis suis nonne scriptum est hoc in libro Iustorum
stetit itaque sol in medio caeli et non festinavit occumbere spatio unius diei
14 non fuit ante et postea tam longa
dies oboediente Domino voci hominis et pugnante pro Israhel
15 reversusque est Iosue cum omni
Israhel in castra Galgalae
16 fugerant enim quinque reges et se
absconderant in spelunca urbis Maceda
17 nuntiatumque est Iosue quod inventi
essent quinque reges latentes in spelunca Maceda
18 qui praecepit sociis et ait volvite
saxa ingentia ad os speluncae et ponite viros industrios qui clausos custodiant
19 vos autem nolite stare sed
persequimini hostes et extremos quosque fugientium caedite ne dimittatis eos
urbium suarum intrare praesidia quos tradidit Dominus Deus in manus vestras
20 caesis igitur adversariis plaga
magna et usque ad internicionem paene consumptis hii qui Israhel effugere
potuerunt ingressi sunt civitates munitas
21 reversusque est omnis exercitus ad
Iosue in Maceda ubi tunc erant castra sani et integro numero nullusque contra
filios Israhel muttire ausus est
22 praecepitque Iosue dicens aperite
os speluncae et producite ad me quinque reges qui in ea latitant
23 fecerunt ministri ut sibi fuerat
imperatum et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca regem Hierusalem regem
Hebron regem Hieremoth regem Lachis regem Eglon
24 cumque educti essent ad eum vocavit
omnes viros Israhel et ait ad principes exercitus qui secum erant ite et ponite
pedes super colla regum istorum qui cum perrexissent et subiectorum pedibus colla
calcarent
25 rursum ait ad eos nolite timere nec
paveatis confortamini et estote robusti sic enim faciet Dominus cunctis
hostibus vestris adversum quos dimicatis
26 percussitque Iosue et interfecit
eos atque suspendit super quinque stipites fueruntque suspensi usque ad
vesperum
27 cumque occumberet sol praecepit
sociis ut deponerent eos de patibulis qui depositos proiecerunt in speluncam in
qua latuerant et posuerunt super os eius saxa ingentia quae permanent usque in
praesens
28 eodem die Macedam quoque cepit
Iosue et percussit in ore gladii regemque illius interfecit et omnes
habitatores eius non dimisit in ea saltim parvas reliquias fecitque regi Maceda
sicut fecerat regi Hiericho
29 transivit cum omni Israhel de
Maceda in Lebna et pugnabat contra eam
30 quam tradidit Dominus cum rege suo
in manu Israhel percusseruntque urbem in ore gladii et omnes habitatores eius
non dimiserunt in ea ullas reliquias feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi
Hiericho
31 de Lebna transivit in Lachis et
exercitu per gyrum disposito obpugnabat eam
32 tradiditque Dominus Lachis in manu
Israhel et cepit eam die altero atque percussit in ore gladii omnemque animam
quae fuerat in ea sicut fecerat Lebna
33 eo tempore ascendit Hiram rex Gazer
ut auxiliaretur Lachis quem percussit Iosue cum omni populo eius usque ad
internicionem
34 transivitque de Lachis in Eglon et
circumdedit
35 atque expugnavit eam eadem die
percussitque in ore gladii omnes animas quae erant in ea iuxta omnia quae
fecerat Lachis
36 ascendit quoque cum omni Israhele de Eglon
in Hebron et pugnavit contra eam
37 cepitque et percussit in ore gladii regem
quoque eius et omnia oppida regionis illius universasque animas quae in ea fuerant
commoratae non reliquit in ea ullas reliquias sicut fecerat Eglon sic fecit et
Hebron cuncta quae in ea repperit consumens gladio
38 inde reversus in Dabir
39 cepit eam atque vastavit
40 regem quoque eius et omnia per circuitum
oppida percussit in ore gladii non dimisit in ea ullas reliquias sicut fecerat
Hebron et Lebna et regibus earum sic fecit Dabir et regi illius
41 percussit itaque Iosue omnem terram
montanam et meridianam atque campestrem et Asedoth cum regibus suis non dimisit
in ea ullas reliquias sed omne quod spirare poterat interfecit sicut
praeceperat ei Dominus Deus Israhel
42 a Cadesbarne usque Gazam omnem terram
Gosen usque Gabaon
43 universos reges et regiones eorum uno
cepit impetu atque vastavit Dominus enim Deus Israhel pugnabat pro eo
44 reversusque est cum omni Israhele ad locum
castrorum in Galgala
|