1 hii sunt reges quos percusserunt filii
Israhel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum a torrente
Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam quae respicit
solitudinem
2 Seon rex Amorreorum qui habitavit in
Esebon dominatus est ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon et
mediae partis in valle dimidiique Galaad usque ad torrentem Iaboc qui est
terminus filiorum Ammon
3 et a solitudine usque ad mare Cheneroth
contra orientem et usque ad mare Deserti quod est mare Salsissimum ad
orientalem plagam per viam quae ducit Bethesimoth et ab australi parte quae
subiacent Asedothphasga
4 terminus Og regis Basan de reliquiis
Rafaim qui habitavit in Astharoth et in Edrain et dominatus est in monte Hermon
et in Salacha atque in universa Basan usque ad terminos
5 Gesuri et Machathi et dimidiae partis
Galaad terminos Seon regis Esebon
6 Moses famulus Domini et filii Israhel
percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et
Gadditis et dimidiae tribui Manasse
7 hii sunt reges terrae quos percussit Iosue
et filii Israhel trans Iordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo
Libani usque ad montem cuius pars ascendit in Seir tradiditque eam Iosue in
possessionem tribubus Israhel singulis partes suas
8 tam in montanis quam in planis atque
campestribus in Aseroth et solitudine ac meridie Hettheus fuit et Amorreus
Chananeus et Ferezeus Eveus et Iebuseus
9 rex Hiericho unus rex Ahi quae est ex
latere Bethel unus
10 rex Hierusalem unus rex Hebron unus
11 rex Hierimoth unus rex Lachis unus
12 rex Eglon unus rex Gazer unus
13 rex Dabir unus rex Gader unus
14 rex Herma unus rex Hered unus
15 rex Lebna unus rex Odollam unus
16 rex Maceda unus rex Bethel unus
17 rex Thaffua unus rex Afer unus
18 rex Afec unus rex Saron unus
19 rex Madon unus rex Asor unus
20 rex Someron unus rex Acsaph unus
21 rex Thenach unus rex Mageddo unus
22 rex Cades unus rex Iachanaem
Chermeli unus
23 rex Dor et provinciae Dor unus rex
gentium Galgal unus
24 rex Thersa unus omnes reges
triginta et unus
|