1 Iosue senex provectaeque aetatis erat
et dixit Dominus ad eum senuisti et longevus es terraque latissima derelicta
est quae necdum est sorte divisa
2 omnis videlicet Galilea Philisthim et
universa Gesuri
3 a fluvio turbido qui inrigat Aegyptum
usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan quae in quinque
regulos Philisthim dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et Accaronitas
4 ad meridiem vero sunt Evei omnis terra
Chanaan et Maara Sidoniorum usque Afeca et terminos Amorrei
5 eiusque confinia Libani quoque regio contra
orientem a Baalgad sub monte Hermon donec ingrediaris Emath
6 omnium qui habitant in monte a Libano usque ad
aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum
Israhel veniat ergo in parte hereditatis Israhel sicut praecepi tibi
7 et nunc divide terram in possessionem novem
tribubus et dimidiae tribui Manasse
8 cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit
eis Moses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam
9 ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et
in vallis medio universaque campestria Medaba usque Dibon
10 et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui
regnavit in Esebon usque ad terminos filiorum Ammon
11 et Galaad ac terminum Gesuri et Machathi omnemque
montem Hermon et universam Basan usque Saleca
12 omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth
et Edraim ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevit
13 nolueruntque disperdere filii Israhel Gesuri et
Machathi et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem
14 tribui autem Levi non dedit possessionem sed
sacrificia et victimae Domini Dei Israhel ipsa est eius hereditas sicut locutus
est illi
15 dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum
Ruben iuxta cognationes suas
16 fuitque terminus eorum ab Aroer quae sita est in
ripa torrentis Arnon et in valle eiusdem torrentis media universam planitiem
quae ducit Medaba
17 et Esebon cunctosque viculos earum qui
sunt in campestribus Dibon quoque et Bamothbaal et oppidum Baalmaon
18 Iessa et Cedmoth et Mepheeth
19 Cariathaim et Sebama et Sarathasar in
monte convallis
20 Bethpheor et Asedothphasga et
Bethaisimoth
21 omnes urbes campestres universaque regna
Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus
Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terrae
22 et Balaam filium Beor ariolum occiderunt
filii Israhel gladio cum ceteris interfectis
23 factusque est terminus filiorum Ruben
Iordanis fluvius haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et
viculorum
24 deditque Moses tribui Gad et filiis eius
per cognationes suas possessionem cuius haec divisio est
25 terminus Iazer et omnes civitates Galaad
dimidiamque partem terrae filiorum Ammon usque ad Aroer quae est contra Rabba
26 et ab Esebon usque Ramoth Masphe et
Batanim et a Manaim usque ad terminos Dabir
27 in valle quoque Betharaam et Bethnemra et
Soccoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon huius quoque Iordanis
finis est usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem
plagam
28 haec est possessio filiorum Gad per
familias suas civitates et villae earum
29 dedit et dimidiae tribui Manasse
filiisque eius iuxta cognationes suas possessionem
30 cuius hoc principium est a Manaim
universam Basan et cuncta regna Og regis Basan omnesque vicos Air qui sunt in
Basan sexaginta oppida
31 et dimidiam partem Galaad Astharoth et
Edrai urbes regni Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidiae parti
filiorum Machir iuxta cognationes suas
32 hanc possessionem divisit Moses in
campestribus Moab trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam
33 tribui autem Levi non dedit possessionem
quoniam Dominus Deus Israhel ipse est possessio eius ut locutus est illi
|