1 hoc est quod possederunt filii Israhel in
terra Chanaan quam dederunt eis Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et
principes familiarum per tribus Israhel
2 sorte omnia dividentes sicut praeceperat
Dominus in manu Mosi novem tribubus et dimidiae tribui
3 duabus enim tribubus et dimidiae dederat
Moses trans Iordanem possessionem absque Levitis qui nihil terrae acceperunt
inter fratres suos
4 sed in eorum successerant locum filii
Ioseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levitae aliam in
terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et
pecora sua
5 sicut praecepit Dominus Mosi ita fecerunt
filii Israhel et diviserunt terram
6 accesserunt itaque filii Iuda ad Iosue in
Galgala locutusque est ad eum Chaleb filius Iepphonne Cenezeus nosti quid
locutus sit Dominus ad Mosen hominem Dei de me et te in Cadesbarne
7 quadraginta annorum eram quando me misit
Moses famulus Domini de Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod
mihi verum videbatur
8 fratres autem mei qui ascenderant mecum
dissolverunt cor populi et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum
9 iuravitque Moses in die illo dicens
terram quam calcavit pes tuus erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum
quia secutus es Dominum Deum meum
10 concessit ergo Dominus vitam mihi sicut
pollicitus est usque in praesentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex quo
locutus est Dominus verbum istud ad Mosen quando ambulabat Israhel per
solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum
11 sic valens ut eo valebam tempore quando
ad explorandum missus sum illius in me temporis fortitudo usque hodie
perseverat tam ad bellandum quam ad gradiendum
12 da ergo mihi montem istum quem pollicitus
est Dominus te quoque audiente in quo Enacim sunt et urbes magnae atque munitae
si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi
13 benedixitque ei Iosue et tradidit Hebron
in possessionem
14 atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio
Iepphonne Cenezeo usque in praesentem diem quia secutus est Dominum Deum
Israhel
15 nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe
Adam maximus ibi inter Enacim situs est et terra cessavit a proeliis
|