1 cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane
contra Hiericho et aquas eius ab oriente solitudo quae ascendit de Hiericho ad
montana Bethel
2 et egreditur de Bethel Luzam transitque
terminum Archiatharoth
3 et descendit ad occidentem iuxta terminum
Ieflethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer finiunturque regiones
eius mari Magno
4 possederuntque filii Ioseph Manasse et
Ephraim
5 et factus est terminus filiorum Ephraim
per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atharothaddar usque
Bethoron superiorem
6 egrediunturque confinia in mare
Machmethath vero aquilonem respicit et circuit terminus contra orientem in
Thanathselo et pertransit ab oriente Ianoe
7 descenditque de Ianoe in Atharoth et
Noaratha et pervenit in Hiericho et egreditur ad Iordanem
8 de Taffua pertransitque contra mare in
valle Harundineti suntque egressus eius in mare Salsissimum haec est possessio
tribus filiorum Ephraim per familias suas
9 urbesque quae separatae sunt filiis
Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse et villae earum
10 et non interfecerunt filii Ephraim
Chananeum qui habitabat in Gazer habitavitque Chananeus in medio Ephraim usque
in diem hanc tributarius
|