1 cecidit autem sors tribui Manasse ipse est
enim primogenitus Ioseph Machir primogenito Manasse patri Galaad qui fuit vir
pugnator habuitque possessionem Galaad et Basan
2 et reliquis filiorum Manasse iuxta
familias suas filiis Abiezer et filiis Elech et filiis Esrihel et filiis Sechem
et filiis Epher et filiis Semida isti sunt filii Manasse filii Ioseph mares per
cognationes suas
3 Salphaad vero filio Epher filii Galaad
filii Machir filii Manasse non erant filii sed solae filiae quarum ista sunt
nomina Maala et Noa Egla et Melcha et Thersa
4 veneruntque in conspectu Eleazari
sacerdotis et Iosue filii Nun et principum dicentes Dominus praecepit per manum
Mosi ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum deditque eis iuxta
imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum
5 et ceciderunt funiculi Manasse decem
absque terra Galaad et Basan trans Iordanem
6 filiae enim Manasse possederunt hereditatem
in medio filiorum eius terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse
qui reliqui erant
7 fuitque terminus Manasse ab Aser
Machmathath quae respicit Sychem et egreditur ad dextram iuxta habitatores
fontis Taffuae
8 etenim in sorte Manasse ceciderat terra
Taffuae quae est iuxta terminos Manasse filiorum Ephraim
9 descenditque terminus vallis Harundineti
in meridiem torrentis civitatum Ephraim quae in medio sunt urbium Manasse
terminus Manasse ab aquilone torrentis et exitus eius pergit ad mare
10 ita ut ab austro sit possessio Ephraim et
ab aquilone Manasse et utramque claudat mare et coniungantur sibi in tribu Aser
ab aquilone et in tribu Isachar ab oriente
11 fuitque hereditas Manasse in Isachar et
in Aser Bethsan et viculi eius et Ieblaam cum villulis suis et habitatores Dor
cum oppidis suis habitatores quoque Hendor cum villulis suis similiterque
habitatores Thanach cum villulis suis et habitatores Mageddo cum viculis suis
et tertia pars urbis Nofeth
12 nec potuerunt filii Manasse has
subvertere civitates sed coepit Chananeus habitare in terra ista
13 postquam autem convaluerunt filii Israhel
subiecerunt Chananeos et fecerunt sibi tributarios nec interfecerunt eos
14 locutique sunt filii Ioseph ad Iosue
atque dixerunt quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius cum sim
tantae multitudinis et benedixerit mihi Dominus
15 ad quos Iosue ait si populus multus es
ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Ferezei et Rafaim quia
angusta est tibi possessio montis Ephraim
16 cui responderunt filii Ioseph non
poterimus ad montana conscendere cum ferreis curribus utantur Chananei qui
habitant in terra campestri in qua sitae sunt Bethsan cum viculis suis et
Iezrahel mediam possidens vallem
17 dixitque Iosue ad domum Ioseph Ephraim et
Manasse populus multus es et magnae fortitudinis non habebis sortem unam
18 sed transibis ad montem et succides tibi
atque purgabis ad habitandum spatia et poteris ultra procedere cum subverteris
Chananeum quem dicis ferreos habere currus et esse fortissimum
|