1 et locutus est Dominus ad Iosue dicens
loquere filiis Israhel et dic eis
2 separate urbes fugitivorum de quibus
locutus sum ad vos per manum Mosi
3 ut confugiat ad eas quicumque animam
percusserit nescius et possit evadere iram proximi qui ultor est sanguinis
4 cum ad unam harum confugerit civitatum
stabitque ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea quae se
conprobent innocentem sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum
5 cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus
non tradent in manus eius quia ignorans percussit proximum eius nec ante biduum
triduumve eius probatur inimicus
6 et habitabit in civitate illa donec stet
ante iudicium causam reddens facti sui et moriatur sacerdos magnus qui fuerit
in illo tempore tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem et domum suam
de qua fugerat
7 decreveruntque Cedes in Galilea montis
Nepthali et Sychem in monte Ephraim et Cariatharbe ipsa est Hebron in monte
Iuda
8 et trans Iordanem contra orientalem
plagam Hiericho statuerunt Bosor quae sita est in campestri solitudine de tribu
Ruben et Ramoth in Galaad de tribu Gad et Gaulon in Basan de tribu Manasse
9 hae civitates constitutae sunt cunctis filiis
Israhel et advenis qui habitant inter eos ut fugeret ad eas qui animam nescius
percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare
cupientis donec staret ante populum expositurus causam suam
|