1 accesseruntque principes familiarum Levi
ad Eleazar sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas
tribus filiorum Israhel
2 locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan
atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad
habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta
3 dederuntque filii Israhel de
possessionibus suis iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum
4 egressaque est sors in familiam Caath
filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates
tredecim
5 et reliquis filiorum Caath id est Levitis
qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse
civitates decem
6 porro filiis Gerson egressa est sors ut
acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in
Basan civitates numero tredecim
7 et filiis Merari per cognationes suas de
tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim
8 dederuntque filii Israhel Levitis
civitates et suburbana earum sicut praecepit Dominus per manum Mosi singulis
sorte tribuentes
9 de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit
Iosue civitates quarum ista sunt nomina
10 filiis Aaron per familias Caath levitici
generis prima enim sors illis egressa est
11 Cariatharbe patris Enach quae vocatur
Hebron in monte Iuda et suburbana eius per circuitum
12 agros vero et villas eius dederat Chaleb
filio Iepphonne ad possidendum
13 dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron
confugii civitatem ac suburbana eius et Lebnam cum suburbanis suis
14 et Iether et Isthimon
15 et Helon Dabir
16 et Ahin et Iethan et Bethsemes cum
suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus
17 de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon
et Gabee
18 et Anathoth et Almon cum suburbanis suis
civitates quattuor
19 omnes simul civitates filiorum Aaron
sacerdotis tredecim cum suburbanis suis
20 reliquis vero per familias filiorum Caath
levitici generis haec est data possessio
21 de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum
suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer
22 et Cebsain et Bethoron cum suburbanis
suis civitates quattuor
23 de tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon
24 et Ahialon et Gethremmon cum suburbanis
suis civitates quattuor
25 porro de dimidia tribu Manasse Thanach et
Gethremmon cum suburbanis suis civitates duae
26 omnes civitates decem et suburbana earum
datae sunt filiis Caath inferioris gradus
27 filiis quoque Gerson levitici generis
dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum
suburbanis suis civitates duas
28 porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth
29 et Iaramoth et Engannim cum suburbanis
suis civitates quattuor
30 de tribu autem Aser Masal et Abdon
31 et Elacoth et Roob cum suburbanis suis
civitates quattuor
32 de tribu quoque Nepthali civitatem
confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis
civitates tres
33 omnes urbes familiarum Gerson tredecim
cum suburbanis suis
34 filiis autem Merari Levitis inferioris
gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iechenam et Chartha
35 et Damna et Nalol civitates quattuor cum
suburbanis suis
36 […]
37 et de tribu Gad civitates confugii Ramoth
in Galaad et Manaim et Esebon et Iazer civitates quattuor cum suburbanis suis
38 omnes urbes filiorum Merari per familias
et cognationes suas duodecim
39 itaque universae civitates Levitarum in
medio possessionis filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo
40 cum suburbanis suis singulae per familias
distributae
41 deditque Dominus Israheli omnem terram
quam traditurum se patribus eorum iuraverat et possederunt illam atque
habitaverunt in ea
42 dataque est ab eo pax in omnes per
circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in
eorum dicionem redacti sunt
43 ne unum quidem verbum quod illis
praestaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia
|