1 eodem tempore vocavit Iosue Rubenitas et
Gadditas et dimidiam tribum Manasse
2 dixitque ad eos fecistis omnia quae vobis
praecepit Moses famulus Domini mihi quoque in omnibus oboedistis
3 nec reliquistis fratres vestros longo tempore
usque in praesentem diem custodientes imperium Domini Dei vestri
4 quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus
vestris quietem ac pacem sicut pollicitus est revertimini et ite in tabernacula
vestra et in terram possessionis quam tradidit vobis Moses famulus Domini trans
Iordanem
5 ita dumtaxat ut custodiatis adtente et opere
conpleatis mandatum et legem quam praecepit vobis Moses servus Domini ut
diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius et observetis
mandata illius adhereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima
vestra
6 benedixitque eis Iosue et dimisit eos qui reversi
sunt in tabernacula sua
7 tribui autem Manasse mediae possessionem Moses
dederat in Basan et idcirco mediae quae superfuit dedit Iosue sortem inter
ceteros fratres suos trans Iordanem ad occidentalem eius plagam cumque
dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset illis
8 dixit ad eos in multa substantia atque divitiis
revertimini ad sedes vestras cum argento et auro aere ac ferro et veste
multiplici dividite praedam hostium cum fratribus vestris
9 reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii
Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israhel de Silo quae sita est in Chanaan
ut intrarent Galaad terram possessionis suae quam obtinuerant iuxta imperium
Domini in manu Mosi
10 cumque venissent ad tumulos Iordanis in terra
Chanaan aedificaverunt iuxta Iordanem altare infinitae magnitudinis
11 quod cum audissent filii Israhel et ad eos certi
nuntii detulissent aedificasse filios Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse
altare in terra Chanaan super Iordanis tumulos contra filios Israhel
12 convenerunt omnes in Silo ut ascenderent et
dimicarent contra eos
13 et interim miserunt ad illos in terram Galaad Finees
filium Eleazar sacerdotem
14 et decem principes cum eo singulos de
tribubus singulis
15 qui venerunt ad filios Ruben et Gad et
dimidiae tribus Manasse in terram Galaad dixeruntque ad eos
16 haec mandat omnis populus Domini quae est
ista transgressio cur reliquistis Dominum Deum Israhel aedificantes altare
sacrilegum et a cultu illius recedentes
17 an parum vobis est quod peccastis in
Beelphegor et usque in praesentem diem macula huius sceleris in nobis permanet
multique de populo corruerunt
18 et vos hodie reliquistis Dominum et cras
in universum Israhel eius ira desaeviet
19 quod si putatis inmundam esse terram
possessionis vestrae transite ad terram in qua tabernaculum Domini est et
habitate inter nos tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis
aedificato altari praeter altare Domini Dei vestri
20 nonne Achan filius Zare praeteriit
mandatum Domini et super omnem populum Israhel ira eius incubuit et ille erat
unus homo atque utinam solus perisset in scelere suo
21 responderuntque filii Ruben et Gad et
dimidiae tribus Manasse principibus legationis Israhel
22 fortissimus Deus Dominus fortissimus Deus
Dominus ipse novit et Israhel simul intelleget si praevaricationis animo hoc
altare construximus non custodiat nos sed puniat in praesenti
23 et si ea mente fecimus ut holocausta et sacrificium
et pacificas victimas super eo inponeremus ipse quaerat et iudicet
24 et non ea magis cogitatione atque
tractatu ut diceremus cras dicent filii vestri filiis nostris quid vobis et
Domino Deo Israhel
25 terminum posuit Dominus inter nos et vos
o filii Ruben et filii Gad Iordanem fluvium et idcirco partem non habetis in
Domino et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore
Domini putavimus itaque melius
26 et diximus extruamus nobis altare non in
holocausta neque ad victimas offerendas
27 sed in testimonium inter nos et vos et
subolem nostram vestramque progeniem ut serviamus Domino et iuris nostri sit
offerre holocausta et victimas et pacificas hostias et nequaquam dicant cras
filii vestri filiis nostris non est vobis pars in Domino
28 quod si voluerint dicere respondebunt eis ecce
altare Domini quod fecerunt patres nostri non in holocausta neque in
sacrificium sed in testimonium vestrum ac nostrum
29 absit a nobis hoc scelus ut recedamus a Domino et
eius vestigia relinquamus extructo altari ad holocausta et sacrificia et
victimas offerendas praeter altare Domini Dei nostri quod extructum est ante
tabernaculum eius
30 quibus auditis Finees sacerdos et principes
legationis Israhel qui erant cum eo placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad
et dimidiae tribus Manasse libentissime susceperunt
31 dixitque Finees filius Eleazari sacerdos ad eos
nunc scimus quod nobiscum sit Dominus quoniam alieni estis a praevaricatione
hac et liberastis filios Israhel de manu Domini
32 reversusque est cum principibus a filiis Ruben et
Gad de terra Galaad finium Chanaan ad filios Israhel et rettulit eis
33 placuitque sermo cunctis audientibus et
laudaverunt Deum filii Israhel et nequaquam ultra dixerunt ut ascenderent
contra eos atque pugnarent et delerent terram possessionis eorum
34 vocaveruntque filii Ruben et filii Gad altare
quod extruxerant Testimonium nostrum quod Dominus ipse sit Deus
|