1 evoluto
autem multo tempore postquam pacem Dominus dederat Israheli subiectis in gyro
nationibus universis et Iosue iam longevo et persenilis aetatis
2 vocavit Iosue omnem Israhelem maioresque
natu et principes ac duces et magistros dixitque ad eos ego senui et
progressioris aetatis sum
3 vosque cernitis omnia quae fecerit
Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus quomodo pro vobis ipse
pugnaverit
4 et nunc quia vobis sorte divisit omnem
terram ab orientali parte Iordanis usque ad mare Magnum multaeque adhuc
supersunt nationes
5 Dominus Deus vester disperdet eas et
auferet a facie vestra et possidebitis terram sicut vobis pollicitus est
6 tantum confortamini et estote solliciti
ut custodiatis cuncta quae scripta sunt in volumine legis Mosi et non
declinetis ab eis nec ad dextram nec ad sinistram
7 ne postquam intraveritis ad gentes quae
inter vos futurae sunt iuretis in nomine deorum earum et serviatis eis et
adoretis illos
8 sed adhereatis Domino Deo vestro quod
fecistis usque in diem hanc
9 et tunc auferet Dominus in conspectu
vestro gentes magnas et robustissimas et nullus vobis resistere poterit
10 unus e vobis persequetur hostium mille
viros quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit sicut pollicitus est
11 hoc tantum diligentissime praecavete ut diligatis
Dominum Deum vestrum
12 quod si volueritis gentium harum quae inter vos habitant
erroribus adherere et cum eis miscere conubia atque amicitias copulare
13 iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas
deleat ante faciem vestram sed sint vobis in foveam ac laqueum et offendiculum
ex latere vestro et sudes in oculis vestris donec vos auferat atque disperdat
de terra hac optima quam tradidit vobis
14 en ego hodie ingrediar viam universae terrae et
toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis quae se Dominus praestaturum
nobis esse pollicitus est unum non praeterierit in cassum
15 sicut ergo implevit opere quod promisit et
prospera cuncta venerunt sic adducet super vos quicquid malorum comminatus est
donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis
16 eo quod praeterieritis pactum Domini Dei vestri
quod pepigit vobiscum et servieritis diis alienis et adoraveritis eos cito
atque velociter consurget in vos furor Domini et auferemini de terra hac optima
quam tradidit vobis
|