1 congregavitque Iosue omnes tribus Israhel in
Sychem et vocavit maiores natu ac principes et iudices et magistros
steteruntque in conspectu Domini
2 et ad populum sic locutus est haec dicit Dominus
Deus Israhel trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio Thare pater
Abraham et Nahor servieruntque diis alienis
3 tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae
finibus et adduxi eum in terram Chanaan multiplicavique semen eius
4 et dedi ei Isaac illique rursum dedi Iacob et Esau
e quibus Esau dedi montem Seir ad possidendum Iacob vero et filii eius
descenderunt in Aegyptum
5 misique Mosen et Aaron et percussi
Aegyptum multis signis atque portentis
6 eduxique vos et patres vestros de Aegypto
et venistis ad mare persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et
equitatu usque ad mare Rubrum
7 clamaverunt autem ad Dominum filii
Israhel qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios et adduxit super eos mare et
operuit illos viderunt oculi vestri cuncta quae in Aegypto fecerim et
habitastis in solitudine multo tempore
8 et introduxi vos ad terram Amorrei qui
habitabat trans Iordanem cumque pugnarent contra vos tradidi eos in manus
vestras et possedistis terram eorum atque interfecistis illos
9 surrexit autem Balac filius Sepphor rex
Moab et pugnavit contra Israhelem misitque et vocavit Balaam filium Beor ut
malediceret vobis
10 et ego nolui audire eum sed e contrario per illum
benedixi vobis et liberavi vos de manu eius
11 transistisque Iordanem et venistis ad
Hiericho pugnaveruntque contra vos viri civitatis eius Amorreus et Ferezeus et
Chananeus et Hettheus et Gergeseus et Eveus et Iebuseus et tradidi illos in
manus vestras
12 misique ante vos crabrones et eieci eos
de locis suis duos reges Amorreorum non in gladio et arcu tuo
13 dedique vobis terram in qua non laborastis
et urbes quas non aedificastis ut habitaretis in eis vineas et oliveta quae non
plantastis
14 nunc ergo timete Dominum et servite ei
perfecto corde atque verissimo et auferte deos quibus servierunt patres vestri
in Mesopotamia et in Aegypto ac servite Domino
15 sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis
optio vobis datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire debeatis
utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in
quorum terra habitatis ego autem et domus mea serviemus Domino
16 responditque populus et ait absit a nobis
ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis
17 Dominus Deus noster ipse eduxit nos et
patres nostros de terra Aegypti de domo servitutis fecitque videntibus nobis
signa ingentia et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus et in cunctis
populis per quos transivimus
18 et eiecit universas gentes Amorreum
habitatorem terrae quam nos intravimus serviemus igitur Domino quia ipse est
Deus noster
19 dixitque Iosue ad populum non poteritis
servire Domino Deus enim sanctus et fortis aemulator est nec ignoscet
sceleribus vestris atque peccatis
20 si dimiseritis Dominum et servieritis
diis alienis convertet se et adfliget vos atque subvertet postquam vobis
praestiterit bona
21 dixitque populus ad Iosue nequaquam ita
ut loqueris erit sed Domino serviemus
22 et Iosue ad populum testes inquit vos
estis quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei responderuntque testes
23 nunc ergo ait auferte deos alienos de medio
vestrum et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israhel
24 dixitque populus ad Iosue Domino Deo nostro
serviemus oboedientes praeceptis eius
25 percussit igitur Iosue in die illo foedus et
proposuit populo praecepta atque iudicia in Sychem
26 scripsitque omnia verba haec in volumine legis
Dei et tulit lapidem pergrandem posuitque eum subter quercum quae erat in
sanctuario Domini
27 et dixit ad omnem populum en lapis iste erit
vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini quae locutus est vobis ne
forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro
28 dimisitque populum singulos in possessionem suam
29 et post haec mortuus est Iosue filius Nun
servus Domini centum decem annorum
30 sepelieruntque eum in finibus possessionis suae
in Thamnathsare quae sita est in monte Ephraim a septentrionali parte montis
Gaas
31 servivitque Israhel Domino cunctis diebus Iosue
et seniorum qui longo vixerunt tempore post Iosue et qui noverant omnia opera
Domini quae fecerat in Israhel
32 ossa quoque Ioseph quae tulerant filii Israhel de
Aegypto sepelierunt in Sychem in parte agri quem emerat Iacob a filiis Emmor
patris Sychem centum novellis ovibus et fuit in possessione filiorum Ioseph
33 Eleazar quoque filius Aaron mortuus est et
sepelierunt eum in Gaab Finees filii eius quae data est ei in monte Ephraim
|