1 ascenditque
angelus Domini de Galgal ad locum Flentium et ait eduxi vos de Aegypto et
introduxi in terram pro qua iuravi patribus vestris et pollicitus sum ut non
facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum
2 ita dumtaxat ut non feriretis foedus cum
habitatoribus terrae huius et aras eorum subverteretis et noluistis audire
vocem meam cur hoc fecistis
3 quam ob rem nolui delere eos a facie vestra ut habeatis
hostes et dii eorum sint vobis in ruinam
4 cumque loqueretur angelus Domini verba haec ad
omnes filios Israhel elevaverunt vocem suam et fleverunt
5 et vocatum est nomen loci illius Flentium sive
Lacrimarum immolaveruntque ibi hostias Domino
6 dimisit ergo Iosue populum et abierunt filii
Israhel unusquisque in possessionem suam ut obtinerent eam
7 servieruntque Domino cunctis diebus eius et
seniorum qui longo post eum vixerunt tempore et noverant omnia opera Domini
quae fecerat cum Israhel
8 mortuus est autem Iosue filius Nun
famulus Domini centum et decem annorum
9 et sepelierunt eum in finibus
possessionis suae in Thamnathsare in monte Ephraim a septentrionali plaga
montis Gaas
10 omnisque illa generatio congregata est ad
patres suos et surrexerunt alii qui non noverant Dominum et opera quae fecerat
cum Israhel
11 feceruntque filii Israhel malum in
conspectu Domini et servierunt Baalim
12 ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum
qui eduxerat eos de terra Aegypti et secuti sunt deos alienos deos quoque
populorum qui habitabant in circuitu eorum et adoraverunt eos et ad iracundiam
concitaverunt Dominum
13 dimittentes eum et servientes Baal et
Astharoth
14 iratusque Dominus contra Israhel tradidit
eos in manibus diripientium qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui
habitabant per gyrum nec potuerunt resistere adversariis suis
15 sed quocumque pergere voluissent manus
Domini erat super eos sicut locutus est et iuravit eis et vehementer adflicti
sunt
16 suscitavitque Dominus iudices qui
liberarent eos de vastantium manibus sed nec illos audire voluerunt
17 fornicantes cum diis alienis et adorantes
eos cito deseruerunt viam per quam ingressi fuerant patres eorum et audientes
mandata Domini omnia fecere contraria
18 cumque Dominus iudices suscitaret in
diebus eorum flectebatur misericordia et audiebat adflictorum gemitus et
liberabat eos de caede vastantium
19 postquam autem mortuus esset iudex
revertebantur et multo maiora faciebant quam fecerant patres sui sequentes deos
alienos et servientes eis et adorantes illos non dimiserunt adinventiones suas
et viam durissimam per quam ambulare consueverant
20 iratusque est furor Domini in Israhel et
ait quia irritum fecit gens ista pactum meum quod pepigeram cum patribus eorum
et vocem meam audire contempsit
21 et ego non delebo gentes quas dimisit
Iosue et mortuus est
22 ut in ipsis experiar Israhel utrum
custodiant viam Domini et ambulent in ea sicut custodierunt patres eorum an non
23 dimisit ergo Dominus omnes has
nationes et cito subvertere noluit nec tradidit in manibus Iosue
|