1 hae sunt gentes quas Dominus
dereliquit ut erudiret in eis Israhelem et omnes qui non noverant bella
Chananeorum
2 et postea discerent filii eorum
certare cum hostibus et habere consuetudinem proeliandi
3 quinque satrapas Philisthinorum
omnemque Chananeum et Sidonium atque Eveum qui habitabat in monte Libano de
monte Baalhermon usque ad introitum Emath
4 dimisitque eos ut in ipsis
experiretur Israhelem utrum audiret mandata Domini quae praeceperat patribus
eorum per manum Mosi an non
5 itaque filii Israhel habitaverunt
in medio Chananei et Hetthei et Amorrei et Ferezei et Evei et Iebusei
6 et duxerunt uxores filias eorum
ipsique filias suas eorum filiis tradiderunt et servierunt diis eorum
7 feceruntque malum in conspectu
Domini et obliti sunt Dei sui servientes Baalim et Astharoth
8 iratusque Dominus contra Israhel
tradidit eos in manus Chusanrasathaim regis Mesopotamiae servieruntque ei octo
annis
9 et clamaverunt ad Dominum qui
suscitavit eis salvatorem et liberavit eos Othonihel videlicet filium Cenez
fratrem Chaleb minorem
10 fuitque in eo spiritus Domini et
iudicavit Israhel egressusque est ad pugnam et tradidit Dominus in manu eius
Chusanrasathaim regem Syriae et oppressit eum
11 quievitque terra quadraginta annis
et mortuus est Othonihel filius Cenez
12 addiderunt autem filii Israhel
facere malum in conspectu Domini qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab
quia fecerunt malum in conspectu eius
13 et copulavit ei filios Ammon et
Amalech abiitque et percussit Israhel atque possedit urbem Palmarum
14 servieruntque filii Israhel Eglon
regi Moab decem et octo annis
15 et postea clamaverunt ad Dominum
qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Ahoth filium Gera filii Iemini qui
utraque manu utebatur pro dextera miseruntque filii Israhel per illum munera
Eglon regi Moab
16 qui fecit sibi gladium ancipitem
habentem in medio capulum longitudinis palmae manus et accinctus est eo subter
sagum in dextro femore
17 obtulitque munera Eglon regi Moab
erat autem Eglon crassus nimis
18 cumque obtulisset ei munera
prosecutus est socios qui cum eo venerant
19 et reversus de Galgalis ubi erant
idola dixit ad regem verbum secretum habeo ad te o rex et ille imperavit
silentium egressisque omnibus qui circa eum erant
20 ingressus est Ahoth ad eum sedebat
autem in aestivo cenaculo solus dixitque verbum Dei habeo ad te qui statim surrexit
de throno
21 extenditque Ahoth manum sinistram
et tulit sicam de dextro femore suo infixitque eam in ventre eius
22 tam valide ut capulus ferrum
sequeretur in vulnere ac pinguissimo adipe stringeretur nec eduxit gladium sed
ita ut percusserat reliquit in corpore statimque per secreta naturae alvi
stercora proruperunt
23 Ahoth autem clausis diligentissime ostiis
cenaculi et obfirmatis sera
24 per posticam egressus est servique regis
ingressi viderunt clausas fores cenaculi atque dixerunt forsitan purgat alvum
in aestivo cubiculo
25 expectantesque diu donec erubescerent et
videntes quod nullus aperiret tulerunt clavem et aperientes invenerunt dominum
suum iacentem in terra mortuum
26 Ahoth autem dum illi turbarentur effugit
et pertransiit locum Idolorum unde reversus fuerat venitque in Seirath
27 et statim insonuit bucina in monte Ephraim
descenderuntque cum eo filii Israhel ipso in fronte gradiente
28 qui dixit ad eos sequimini me tradidit
enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras descenderuntque post
eum et occupaverunt vada Iordanis quae transmittunt in Moab et non dimiserunt
transire quemquam
29 sed percusserunt Moabitas in tempore illo
circiter decem milia omnes robustos et fortes viros nullus eorum evadere potuit
30 humiliatusque est Moab die illo sub manu Israhel
et quievit terra octoginta annis
31 post hunc fuit Samgar filius Anath qui
percussit de Philisthim sescentos viros vomere et ipse quoque defendit Israhel
|