1 igitur Hierobbaal qui est et Gedeon de
nocte consurgens et omnis populus cum eo venit ad fontem qui vocatur Arad erant
autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Excelsi
2 dixitque Dominus ad Gedeon multus tecum
est populus nec tradetur Madian in manus eius ne glorietur contra me Israhel et
dicat meis viribus liberatus sum
3 loquere ad populum et cunctis audientibus
praedica qui formidolosus et timidus est revertatur recesseruntque de monte
Galaad et reversa sunt ex populo viginti duo milia virorum et tantum decem
milia remanserunt
4 dixitque Dominus ad Gedeon adhuc populus
multus est duc eos ad aquas et ibi probabo illos et de quo dixero tibi ut tecum
vadat ipse pergat quem ire prohibuero revertatur
5 cumque descendisset populus ad aquas
dixit Dominus ad Gedeon qui lingua lambuerint aquas sicut solent canes lambere
separabis eos seorsum qui autem curvatis genibus biberint in altera parte erunt
6 fuit itaque numerus eorum qui manu ad os
proiciente aquas lambuerant trecenti viri omnis autem reliqua multitudo flexo
poplite biberat
7 et ait Dominus ad Gedeon in trecentis viris
qui lambuerunt aquas liberabo vos et tradam Madian in manu tua omnis autem
reliqua multitudo revertatur in locum suum
8 sumptis itaque pro numero cibariis et
tubis omnem reliquam multitudinem abire praecepit ad tabernacula sua et ipse
cum trecentis viris se certamini dedit castra autem Madian erant subter in
valle
9 eadem nocte dixit Dominus ad eum surge et descende
in castra quia tradidi eos in manu tua
10 sin autem solus ire formidas descendat tecum
Phara puer tuus
11 et cum audieris quid loquantur tunc
confortabuntur manus tuae et securior ad hostium castra descendes descendit
ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum ubi erant armatorum vigiliae
12 Madian autem et Amalech et omnes orientales
populi fusi iacebant in valle ut lucustarum multitudo cameli quoque
innumerabiles erant sicut harena quae iacet in litoribus maris
13 cumque venisset Gedeon narrabat aliquis somnium
proximo suo et in hunc modum referebat quod viderat vidi somnium et videbatur
mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere
cumque pervenisset ad tabernaculum percussit illud atque subvertit et terrae
funditus coaequavit
14 respondit is cui loquebatur non est hoc aliud
nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israhelitae tradidit Deus in manu eius
Madian et omnia castra eius
15 cumque audisset Gedeon somnium et
interpretationem eius adoravit et reversus ad castra Israhel ait surgite
tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian
16 divisitque trecentos viros in tres partes et
dedit tubas in manibus eorum lagoenasque vacuas ac lampadas in medio lagoenarum
17 et dixit ad eos quod me facere videritis hoc
facite ingrediar partem castrorum et quod fecero sectamini
18 quando personaverit tuba in manu mea vos quoque
per castrorum circuitum clangite et conclamate Domino et Gedeoni
19 ingressusque est Gedeon et trecenti viri qui
erant cum eo in parte castrorum incipientibus vigiliis noctis mediae et
custodibus suscitatis coeperunt bucinis clangere et conplodere inter se
lagoenas
20 cumque per gyrum castrorum in tribus personarent
locis et hydrias confregissent tenuerunt sinistris manibus lampadas et dextris
sonantes tubas clamaveruntque gladius Domini et Gedeonis
21 stantes singuli in loco suo per circuitum
castrorum hostilium omnia itaque castra turbata sunt et vociferantes
ululantesque fugerunt
22 et nihilominus insistebant trecenti viri
bucinis personantes inmisitque Dominus gladium in omnibus castris et mutua se
caede truncabant
23 fugientes usque Bethseta et crepidinem Abelmeula
in Tebbath conclamantes autem viri Israhel de Nepthali et Aser et omni Manasse
persequebantur Madian
24 misitque Gedeon nuntios in omnem montem
Ephraim dicens descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera
atque Iordanem clamavitque omnis Ephraim et praeoccupavit aquas atque Iordanem
usque Bethbera
25 adprehensosque duos viros Madian Oreb et
Zeb interfecit Oreb in petra Oreb Zeb vero in torculari Zeb et persecuti sunt
Madian capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Iordanis
|