1 dixeruntque ad eum viri Ephraim quid est
hoc quod facere voluisti ut non nos vocares cum ad pugnam pergeres contra
Madian iurgantes fortiter et prope vim inferentes
2 quibus ille respondit quid enim tale
facere potui quale vos fecistis nonne melior est racemus Ephraim vindemiis
Abiezer
3 in manus vestras tradidit Dominus
principes Madian Oreb et Zeb quid tale facere potui quale vos fecistis quod cum
locutus esset requievit spiritus eorum quo tumebant contra eum
4 cumque venisset Gedeon ad Iordanem transivit
eum cum trecentis viris qui secum erant et prae lassitudine fugientes persequi
non poterant
5 dixitque ad viros Soccoth date obsecro
panes populo qui mecum est quia valde defecerunt ut possimus persequi Zebee et
Salmana reges Madian
6 responderunt principes Soccoth forsitan
palmae manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt et idcirco postulas ut demus
exercitui tuo panes
7 quibus ille ait cum ergo tradiderit Dominus
Zebee et Salmana in manus meas conteram carnes vestras cum spinis tribulisque
deserti
8 et inde conscendens venit in Phanuhel
locutusque est ad viros eius loci similia cui et illi responderunt sicut
responderant viri Soccoth
9 dixit itaque et eis cum reversus fuero
victor in pace destruam turrem hanc
10 Zebee autem et Salmana requiescebant cum
omni exercitu suo quindecim milia enim viri remanserant ex omnibus turmis
orientalium populorum caesis centum viginti milibus bellatorum et educentium
gladium
11 ascendensque Gedeon per viam eorum qui in
tabernaculis morabantur ad orientalem partem Nobee et Iecbaa percussit castra
hostium qui securi erant et nihil adversi suspicabantur
12 fugeruntque Zebee et Salmana quos
persequens Gedeon conprehendit turbato omni exercitu eorum
13 revertensque de bello ante solis ortum
14 adprehendit puerum de viris Soccoth
interrogavitque eum nomina principum et seniorum Soccoth et descripsit
septuaginta septem viros
15 venitque ad Soccoth et dixit eis en Zebee
et Salmana super quibus exprobrastis mihi dicentes forsitan manus Zebee et Salmana
in manibus tuis sunt et idcirco postulas ut demus viris qui lassi sunt et
defecerunt panes
16 tulit ergo seniores civitatis et spinas
deserti ac tribulos et contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth
17 turrem quoque Phanuhel subvertit occisis
habitatoribus civitatis
18 dixitque ad Zebee et Salmana quales
fuerunt viri quos occidistis in Thabor qui responderunt similes tui et unus ex
eis quasi filius regis
19 quibus ille ait fratres mei fuerunt filii
matris meae vivit Dominus si servassetis eos non vos occiderem
20 dixitque Ietther primogenito suo surge et
interfice eos qui non eduxit gladium timebat enim quia adhuc puer erat
21 dixeruntque Zebee et Salmana tu surge et
inrue in nos quia iuxta aetatem robur est hominis surrexit Gedeon et interfecit
Zebee et Salmana et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum
decorari solent
22 dixeruntque omnes viri Israhel ad Gedeon
dominare nostri tu et filius tuus et filius filii tui quia liberasti nos de
manu Madian
23 quibus ille ait non dominabor vestri nec
dominabitur in vos filius meus sed dominabitur Dominus
24 dixitque ad eos unam petitionem postulo a
vobis date mihi inaures ex praeda vestra inaures enim aureas Ismahelitae habere
consuerant
25 qui responderunt libentissime dabimus
expandentesque super terram pallium proiecerunt in eo inaures de praeda
26 et fuit pondus postulatarum inaurium
mille septingenti auri sicli absque ornamentis et monilibus et veste purpurea
quibus Madian reges uti soliti erant et praeter torques aureos camelorum
27 fecitque ex eo Gedeon ephod et posuit illud
in civitate sua Ephra fornicatusque est omnis Israhel in eo et factum est
Gedeoni et omni domui eius in ruinam
28 humiliatus est autem Madian coram filiis
Israhel nec potuerunt ultra elevare cervices sed quievit terra per quadraginta
annos quibus praefuit Gedeon
29 abiit itaque Hierobbaal filius Ioas et
habitavit in domo sua
30 habuitque septuaginta filios qui egressi
sunt de femore eius eo quod plures haberet uxores
31 concubina autem illius quam habebat in
Sychem genuit ei filium nomine Abimelech
32 mortuusque est Gedeon filius Ioas in
senectute bona et sepultus in sepulchro Ioas patris sui in Ephra de familia
Ezri
33 postquam autem mortuus est Gedeon aversi
sunt filii Israhel et fornicati cum Baalim percusseruntque cum Baal foedus ut
esset eis in deum
34 nec recordati sunt Domini Dei sui qui eruit eos
de manu omnium inimicorum suorum per circuitum
35 nec fecerunt misericordiam cum domo Hierobbaal
Gedeon iuxta omnia bona quae fecerat Israheli
|