1 post Abimelech surrexit dux in Israhel
Thola filius Phoa patrui Abimelech vir de Isachar qui habitavit in Sanir montis
Ephraim
2 et iudicavit Israhel viginti et tribus
annis mortuusque ac sepultus est in Sanir
3 huic successit Iair Galaadites qui
iudicavit Israhel per viginti et duos annos
4 habens triginta filios sedentes super
triginta pullos asinarum et principes triginta civitatum quae ex nomine eius
appellatae sunt Avothiair id est oppida Iair usque in praesentem diem in terra
Galaad
5 mortuusque est Iair ac sepultus in loco
cui est vocabulum Camon
6 filii autem Israhel peccatis veteribus
iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim
et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim
dimiseruntque Dominum et non colebant eum
7 contra quos iratus tradidit eos in manu
Philisthim et filiorum Ammon
8 adflictique sunt et vehementer oppressi
per annos decem et octo omnes qui habitabant trans Iordanem in terra Amorrei
quae est in Galaad
9 in tantum ut filii Ammon Iordane
transmisso vastarent Iudam et Beniamin et Ephraim adflictusque est Israhel
nimis
10 et clamantes ad Dominum dixerunt
peccavimus tibi quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim
11 quibus locutus est Dominus numquid non
Aegyptii et Amorrei filiique Ammon et Philisthim
12 Sidonii quoque et Amalech et Chanaan
oppresserunt vos et clamastis ad me et erui vos de manu eorum
13 et tamen reliquistis me et coluistis deos
alienos idcirco non addam ut ultra vos liberem
14 ite et invocate deos quos elegistis ipsi
vos liberent in tempore angustiae
15 dixeruntque filii Israhel ad Dominum
peccavimus redde tu nobis quicquid tibi placet tantum nunc libera nos
16 quae dicentes omnia de finibus suis
alienorum deorum idola proiecerunt et servierunt Deo qui doluit super miseriis
eorum
17 itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere
tentoria contra quos congregati filii Israhel in Maspha castrametati sunt
18 dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos
suos qui primus e nobis contra filios Ammon coeperit dimicare erit dux populi
Galaad
|