1 fuit illo tempore Iepthae Galaadites vir
fortissimus atque pugnator filius meretricis mulieris qui natus est de Galaad
2 habuit autem Galaad uxorem de qua
suscepit filios qui postquam creverant eiecerunt Iepthae dicentes heres in domo
patris nostri esse non poteris quia de altera matre generatus es
3 quos ille fugiens atque devitans
habitavit in terra Tob congregatique sunt ad eum viri inopes et latrocinantes
et quasi principem sequebantur
4 in illis diebus pugnabant filii Ammon
contra Israhel
5 quibus acriter instantibus perrexerunt maiores
natu de Galaad ut tollerent in auxilium sui Iepthae de terra Tob
6 dixeruntque ad eum veni et esto princeps noster et
pugna contra filios Ammon
7 quibus ille respondit nonne vos estis qui
odistis me et eiecistis de domo patris mei et nunc venistis ad me necessitate
conpulsi
8 dixeruntque principes Galaad ad Iepthae
ob hanc igitur causam nunc ad te venimus ut proficiscaris nobiscum et pugnes
contra filios Ammon sisque dux omnium qui habitant in Galaad
9 Iepthae quoque dixit eis si vere venistis
ad me ut pugnem pro vobis contra filios Ammon tradideritque eos Dominus in
manus meas ego ero princeps vester
10 qui responderunt ei Dominus qui haec
audit ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciamus
11 abiit itaque Iepthae cum principibus
Galaad fecitque eum omnis populus principem sui locutusque est Iepthae omnes
sermones suos coram Domino in Maspha
12 et misit nuntios ad regem filiorum Ammon
qui ex persona sua dicerent quid mihi et tibi est quia venisti contra me ut
vastares terram meam
13 quibus ille respondit quia tulit Israhel
terram meam quando ascendit de Aegypto a finibus Arnon usque Iaboc atque Iordanem
nunc igitur cum pace redde mihi eam
14 per quos rursum mandavit Iepthae et
imperavit eis ut dicerent regi Ammon
15 haec dicit Iepthae non tulit Israhel
terram Moab nec terram filiorum Ammon
16 sed quando de Aegypto conscenderunt
ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades
17 misitque nuntios ad regem Edom dicens
dimitte ut transeam per terram tuam qui noluit adquiescere precibus eius misit
quoque et ad regem Moab qui et ipse transitum praebere contempsit mansit itaque
in Cades
18 et circuivit ex latere terram Edom et
terram Moab venitque contra orientalem plagam terrae Moab et castrametatus est
trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab Arnon quippe confinium est terrae
Moab
19 misit itaque Israhel nuntios ad Seon
regem Amorreorum qui habitabat in Esebon et dixerunt ei dimitte ut transeam per
terram tuam usque ad fluvium
20 qui et ipse Israhel verba despiciens non
dimisit eum transire per terminos suos sed infinita multitudine congregata
egressus est contra eum in Iassa et fortiter resistebat
21 tradiditque eum Dominus in manu Israhel
cum omni exercitu suo qui percussit eum et possedit omnem terram Amorrei
habitatoris regionis illius
22 et universos fines eius de Arnon usque
Iaboc et de solitudine usque ad Iordanem
23 Dominus ergo Deus Israhel subvertit
Amorreum pugnante contra illum populo suo Israhel et tu nunc vis possidere
terram eius
24 nonne ea quae possedit Chamos deus tuus
tibi iure debentur quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram
cedent possessionem
25 nisi forte melior es Balac filio Sepphor rege
Moab aut docere potes quod iurgatus sit contra Israhel et pugnaverit contra eum
26 quando habitavit in Esebon et viculis
eius et in Aroer et villis illius vel in cunctis civitatibus iuxta Iordanem per
trecentos annos quare tanto tempore nihil super hac repetitione temptastis
27 igitur non ego pecco in te sed tu contra me male
agis indicens mihi bella non iusta iudicet Dominus arbiter huius diei inter
Israhel et inter filios Ammon
28 noluitque adquiescere rex filiorum Ammon verbis
Iepthae quae per nuntios mandaverat
29 factus est ergo super Iepthae spiritus
Domini et circumiens Galaad et Manasse Maspha quoque Galaad et inde transiens
ad filios Ammon
30 votum vovit Domino dicens si tradideris
filios Ammon in manus meas
31 quicumque primus fuerit egressus de
foribus domus meae mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon eum
holocaustum offeram Domino
32 transivitque Iepthae ad filios Ammon ut
pugnaret contra eos quos tradidit Dominus in manus eius
33 percussitque ab Aroer usque dum venias in
Mennith viginti civitates et usque ad Abel quae est vineis consita plaga magna nimis
humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israhel
34 revertenti autem Iepthae in Maspha domum
suam occurrit unigenita filia cum tympanis et choris non enim habebat alios
liberos
35 qua visa scidit vestimenta sua et ait heu filia
mi decepisti me et ipsa decepta es aperui enim os meum ad Dominum et aliud
facere non potero
36 cui illa respondit pater mi si aperuisti os tuum
ad Dominum fac mihi quodcumque pollicitus es concessa tibi ultione atque
victoria de hostibus tuis
37 dixitque ad patrem hoc solum mihi praesta quod
deprecor dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem
meam cum sodalibus meis
38 cui ille respondit vade et dimisit eam duobus
mensibus cumque abisset cum sociis ac sodalibus suis flebat virginitatem suam
in montibus
39 expletisque duobus mensibus reversa est ad patrem
suum et fecit ei sicut voverat quae ignorabat virum exinde mos increbuit in
Israhel et consuetudo servata est
40 ut post anni circulum conveniant in unum filiae
Israhel et plangant filiam Iepthae Galaaditae diebus quattuor
|