1 ecce autem in Ephraim orta seditio est nam
transeuntes contra aquilonem dixerunt ad Iepthae quare vadens ad pugnam contra
filios Ammon vocare nos noluisti ut pergeremus tecum igitur incendimus domum
tuam
2 quibus ille respondit disceptatio erat mihi et
populo meo contra filios Ammon vehemens vocavique vos ut mihi praeberetis
auxilium et facere noluistis
3 quod cernens posui in manibus meis animam meam
transivique ad filios Ammon et tradidit eos Dominus in manus meas quid commerui
ut adversum me consurgatis in proelium
4 vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad pugnabat
contra Ephraim percusseruntque viri Galaad Ephraim quia dixerat fugitivus est
Galaad de Ephraim et habitat in medio Ephraim et Manasse
5 occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis per quae
Ephraim reversurus erat cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque
dixisset obsecro ut me transire permittas dicebant ei Galaaditae numquid
Ephrateus es quo dicente non sum
6 interrogabant eum dic ergo sebboleth quod
interpretatur spica qui respondebat tebboleth eadem littera spicam exprimere
non valens statimque adprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu et
ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia
7 iudicavitque Iepthae Galaadites Israhel
sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua Galaad
8 post hunc iudicavit Israhel Abessan de
Bethleem
9 qui habuit triginta filios et totidem
filias quas emittens foras maritis dedit et eiusdem numeri filiis suis accepit
uxores introducens in domum suam qui septem annis iudicavit Israhel
10 mortuusque est ac sepultus in Bethleem
11 cui successit Ahialon Zabulonites et
iudicavit Israhelem decem annis
12 mortuusque est ac sepultus in Zabulon
13 post hunc iudicavit in Israhel
Abdon filius Hellel Farathonites
14 qui habuit quadraginta filios et
triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum et
iudicavit in Israhel octo annis
15 mortuusque est ac sepultus in
Farathon terrae Ephraim in monte Amalech
|