1 post aliquantum autem temporis cum dies
triticeae messis instarent venit Samson invisere volens uxorem suam et adtulit
ei hedum de capris cumque cubiculum eius solito vellet intrare prohibuit eum
pater illius dicens
2 putavi quod odisses eam et ideo tradidi
illam amico tuo sed habet sororem quae iunior et pulchrior illa est sit tibi
pro ea uxor
3 cui respondit Samson ab hac die non erit
culpa in me contra Philistheos faciam enim vobis mala
4 perrexitque et cepit trecentas vulpes
caudasque earum iunxit ad caudas et faces ligavit in medio
5 quas igne succendens dimisit ut huc
illucque discurrerent quae statim perrexerunt in segetes Philisthinorum quibus
succensis et conportatae iam fruges et adhuc stantes in stipula concrematae
sunt in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret
6 dixeruntque Philisthim quis fecit hanc
rem quibus dictum est Samson gener Thamnathei quia tulit uxorem eius et alteri
tradidit haec operatus est ascenderuntque Philisthim et conbuserunt tam
mulierem quam patrem eius
7 quibus ait Samson licet haec feceritis
tamen adhuc ex vobis expetam ultionem et tunc quiescam
8 percussitque eos ingenti plaga ita ut
stupentes suram femori inponerent et descendens habitavit in spelunca petrae
Aetham
9 igitur ascendentes Philisthim in terra
Iuda castrametati sunt et in loco qui postea vocatus est Lehi id est Maxilla
eorum est fusus exercitus
10 dixeruntque ad eos de tribu Iuda cur
ascendistis adversum nos qui responderunt ut ligemus Samson venimus et reddamus
ei quae in nos operatus est
11 descenderunt ergo tria milia virorum de
Iuda ad specum silicis Aetham dixeruntque ad Samson nescis quod Philisthim
imperent nobis quare hoc facere voluisti quibus ille ait sicut fecerunt mihi
feci eis
12 ligare inquiunt te venimus et tradere in
manus Philisthinorum iurate respondit mihi quod non me occidatis
13 dixerunt non te occidimus sed vinctum
tradimus ligaveruntque eum duobus novis funibus et tulerunt de petra Aetham
14 qui cum venisset ad locum Maxillae et
Philisthim vociferantes occurrissent ei inruit spiritus Domini in eum et sicut
solent ad odorem ignis lina consumi ita vincula quibus ligatus erat dissipata
sunt et soluta
15 inventamque maxillam id est mandibulam
asini quae iacebat arripiens interfecit in ea mille viros
16 et ait in maxilla asini in mandibula
pulli asinarum delevi eos et percussi mille viros
17 cumque haec canens verba conplesset
proiecit mandibulam de manu et vocavit nomen loci illius Ramathlehi quod
interpretatur elevatio Maxillae
18 sitiensque valde clamavit ad Dominum et
ait tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam et en
siti morior incidamque in manus incircumcisorum
19 aperuit itaque Dominus molarem dentem in
maxilla asini et egressae sunt ex eo aquae quibus haustis refocilavit spiritum
et vires recepit idcirco appellatum est nomen loci illius Fons invocantis de
maxilla usque in praesentem diem
20 iudicavitque Israhel in diebus Philisthim viginti
annis
|