1 fuit
eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas
2 qui dixit matri suae mille centum argenteos quos
separaveras tibi et super quibus me audiente iuraveras ecce ego habeo et apud
me sunt cui illa respondit benedictus filius meus Domino
3 reddidit ergo eos matri suae quae dixerat ei
consecravi et vovi argentum hoc Domino ut de manu mea suscipiat filius meus et
faciat sculptile atque conflatile et nunc trado illud tibi
4 reddidit igitur matri suae quae tulit ducentos
argenteos et dedit eos argentario ut faceret ex eis sculptile atque conflatile
quod fuit in domo Micha
5 qui aediculam quoque in ea Deo separavit et fecit
ephod ac therafin id est vestem sacerdotalem et idola implevitque unius
filiorum suorum manum et factus est ei sacerdos
6 in diebus illis non erat rex in Israhel sed
unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat
7 fuit quoque alter adulescens de Bethleem
Iuda et cognatione eius eratque ipse Levites et habitabat ibi
8 egressusque de civitate Bethleem
peregrinari voluit ubicumque sibi commodum repperisset cumque venisset in monte
Ephraim iter faciens et declinasset parumper in domum Micha
9 interrogatus est ab eo unde venis qui
respondit Levita sum de Bethleem Iuda et vado ut habitem ubi potuero et utile
mihi esse perspexero
10 mane inquit apud me et esto mihi parens
ac sacerdos daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestem duplicem
et quae ad victum necessaria sunt
11 adquievit et mansit apud hominem fuitque
illi quasi unus de filiis
12 implevitque Micha manum eius et habuit
apud se puerum sacerdotem
13 nunc scio dicens quod bene mihi faciat Deus
habenti levitici generis sacerdotem
|