1 fuit
quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim qui accepit uxorem de
Bethleem Iuda
2 quae reliquit eum et reversa est in domum patris
sui Bethleem mansitque apud eum quattuor mensibus
3 secutusque est eam vir suus volens ei reconciliari
atque blandiri et secum reducere habens in comitatu puerum et duos asinos quae
suscepit eum et introduxit in domum patris sui quod cum audisset socer eius
eumque vidisset occurrit ei laetus
4 et amplexatus est hominem mansitque gener
in domo soceri tribus diebus comedens cum eo et bibens familiariter
5 die autem quarto de nocte consurgens
proficisci voluit quem tenuit socer et ait ad eum gusta prius pauxillum panis
et conforta stomachum et sic proficisceris
6 sederuntque simul et comederunt ac
biberunt dixitque pater puellae ad generum suum quaeso te ut hodie hic maneas
pariterque laetemur
7 at ille consurgens coepit velle
proficisci et nihilominus obnixe eum socer tenuit et apud se fecit manere
8 mane facto parabat Levites iter cui
rursum socer oro te inquit ut paululum cibi capias et adsumptis viribus donec
increscat dies postea proficiscaris comederunt ergo simul
9 surrexitque adulescens ut pergeret cum
uxore sua et puero cui rursum locutus est socer considera quod dies ad occasum
declivior sit et propinquet ad vesperum mane apud me etiam hodie et duc laetum
diem et cras proficisceris ut vadas in domum tuam
10 noluit gener adquiescere sermonibus eius
sed statim perrexit et venit contra Iebus quae altero nomine vocabatur
Hierusalem ducens secum duos asinos onustos et concubinam
11 iamque aderant iuxta Iebus et dies
mutabatur in noctem dixitque puer ad dominum suum veni obsecro declinemus ad
urbem Iebuseorum et maneamus in ea
12 cui respondit dominus non ingrediar
oppidum gentis alienae quae non est de filiis Israhel sed transibo usque Gabaa
13 et cum illuc pervenero manebimus in ea aut certe
in urbe Rama
14 transierunt igitur Iebus et coeptum carpebant
iter occubuitque eis sol iuxta Gabaa quae est in tribu Beniamin
15 deverteruntque ad eam ut manerent ibi quo cum
intrassent sedebant in platea civitatis et nullus eos recipere volebat hospitio
16 et ecce apparuit homo senex revertens de
agro et de opere suo vespere qui et ipse erat de monte Ephraim et peregrinus
habitabat in Gabaa homines autem regionis illius erant filii Iemini
17 elevatisque oculis vidit senex sedentem
hominem cum sarcinulis suis in platea civitatis et dixit ad eum unde venis et
quo vadis
18 qui respondit ei profecti sumus de
Bethleem Iuda et pergimus ad locum nostrum qui est in latere montis Ephraim
unde ieramus Bethleem et nunc vadimus ad domum Dei nullusque nos sub tectum
suum vult recipere
19 habentes paleas et faenum in asinorum
pabulum et panem ac vinum in meos et ancillae tuae usus et pueri qui mecum est
nulla re indigemus nisi hospitio
20 cui respondit senex pax tecum sit ego praebebo
omnia quae necessaria sunt tantum quaeso ne in platea maneas
21 introduxitque eum in domum suam et
pabulum asinis praebuit ac postquam laverunt pedes suos recepit eos in
convivium
22 illis epulantibus et post laborem
itineris cibo ac potu reficientibus corpora venerunt viri civitatis illius
filii Belial id est absque iugo et circumdantes domum senis fores pulsare
coeperunt clamantes ad dominum domus atque dicentes educ virum qui ingressus
est domum tuam ut abutamur eo
23 egressusque est ad eos senex et ait
nolite fratres nolite facere malum hoc quia ingressus est homo hospitium meum et
cessate ab hac stultitia
24 habeo filiam virginem et hic homo habet
concubinam educam eas ad vos ut humilietis eas et vestram libidinem conpleatis
tantum obsecro ne scelus hoc contra naturam operemini in virum
25 nolebant adquiescere sermonibus eius quod
cernens homo eduxit ad eos concubinam suam et eis tradidit inludendam qua cum
tota nocte abusi essent dimiserunt eam mane
26 at mulier recedentibus tenebris venit ad
ostium domus ubi manebat dominus suus et ibi corruit
27 mane facto surrexit homo et aperuit
ostium ut coeptam expleret viam et ecce concubina eius iacebat ante ostium
sparsis in limine manibus
28 cui ille putans eam quiescere loquebatur
surge ut ambulemus qua nihil respondente intellegens quod erat tulit eam et
inposuit asino reversusque est in domum suam
29 quam cum esset ingressus arripuit gladium
et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frusta concidens misit
in omnes terminos Israhel
30 quod cum vidissent singuli conclamabant
numquam res talis facta est in Israhel ex eo die quo ascenderunt patres nostri
de Aegypto usque in praesens tempus ferte sententiam et in commune decernite
quid facto opus sit
|