1 egressi sunt itaque omnes filii Israhel et
pariter congregati quasi vir unus de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad
Dominum in Maspha
2 omnesque anguli populorum et cunctae
tribus Israhel in ecclesiam populi Dei convenerunt quadringenta milia peditum
pugnatorum
3 nec latuit filios Beniamin quod
ascendissent filii Israhel in Maspha interrogatusque Levita maritus mulieris
interfectae quomodo tantum scelus perpetratum esset
4 respondit veni in Gabaa Beniamin cum uxore mea
illucque deverti
5 et ecce homines civitatis illius circumdederunt
nocte domum in qua manebam volentes me occidere et uxorem meam incredibili libidinis
furore vexantes denique mortua est
6 quam arreptam in frusta concidi misique partes in
omnes terminos possessionis vestrae quia numquam tantum nefas et tam grande
piaculum factum est in Israhel
7 adestis omnes filii Israhel decernite quid facere
debeatis
8 stansque omnis populus quasi unius hominis sermone
respondit non recedemus in tabernacula nostra nec suam quisquam intrabit domum
9 sed hoc contra Gabaa in commune faciemus
10 decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus
Israhel et centum de mille et mille de decem milibus ut conportent exercitui
cibaria et possimus pugnantes contra Gabaa Beniamin reddere ei pro scelere quod
meretur
11 convenitque universus Israhel ad civitatem quasi
unus homo eadem mente unoque consilio
12 et miserunt nuntios ad omnem tribum Beniamin qui
dicerent cur tantum nefas in vobis reppertum est
13 tradite homines de Gabaa qui hoc flagitium
perpetrarunt ut moriantur et auferatur malum de Israhel qui noluerunt fratrum
suorum filiorum Israhel audire mandatum
14 sed ex cunctis urbibus quae suae sortis erant convenerunt
in Gabaa ut illis ferrent auxilium et contra universum Israhel populum
dimicarent
15 inventique sunt viginti quinque milia de Beniamin
educentium gladium praeter habitatores Gabaa
16 qui septingenti erant viri fortissimi ita
sinistra ut dextra proeliantes et sic fundis ad certum iacientes lapides ut
capillum quoque possent percutere et nequaquam in alteram partem ictus lapidis
deferretur
17 virorum quoque Israhel absque filiis Beniamin
inventa sunt quadringenta milia educentium gladios et paratorum ad pugnam
18 qui surgentes venerunt in domum Dei hoc est in
Silo consulueruntque eum atque dixerunt quis erit in exercitu nostro princeps
certaminis contra filios Beniamin quibus respondit Dominus Iudas sit dux vester
19 statimque filii Israhel surgentes mane
castrametati sunt iuxta Gabaa
20 et inde procedentes ad pugnam contra Beniamin
urbem obpugnare coeperunt
21 egressique filii Beniamin de Gabaa occiderunt de
filiis Israhel die illo viginti duo milia viros
22 rursum filii Israhel et fortitudine et numero
confidentes in eodem loco in quo prius certaverant aciem direxerunt
23 ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram
Domino usque ad noctem consulerentque eum et dicerent debeo ultra procedere ad
dimicandum contra filios Beniamin fratres meos an non quibus ille respondit
ascendite ad eum et inite certamen
24 cumque filii Israhel altero die contra Beniamin
ad proelium processissent
25 eruperunt filii Beniamin de portis Gabaa et
occurrentes eis tanta in illos caede baccati sunt ut decem et octo milia
virorum educentium gladium prosternerent
26 quam ob rem omnes filii Israhel venerunt in domum
Dei et sedentes flebant coram Domino ieiunaveruntque illo die usque ad vesperam
et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas
27 et super statu suo interrogaverunt eo tempore ibi
erat arca foederis Dei
28 et Finees filius Eleazari filii Aaron praepositus
domus consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt exire ultra debemus ad pugnam
contra filios Beniamin fratres nostros an quiescere quibus ait Dominus
ascendite cras enim tradam eos in manus vestras
29 posueruntque filii Israhel insidias per circuitum
urbis Gabaa
30 et tertia vice sicut semel et bis contra
Beniamin exercitum produxerunt
31 sed et filii Beniamin audacter eruperunt
de civitate et fugientes adversarios longius persecuti sunt ita ut vulnerarent
ex eis sicut primo et secundo die et caederent per duas semitas terga vertentes
quarum una ferebat in Bethel altera in Gabaa atque prosternerent triginta circiter
viros
32 putaverunt enim solito eos more cedere
qui fugam arte simulantes iniere consilium ut abstraherent eos de civitate et
quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent
33 omnes itaque filii Israhel surgentes de
sedibus suis tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar insidiae quoque
quae circa urbem erant paulatim se aperire coeperunt
34 et ab occidentali urbis parte procedere
sed et alia decem milia virorum de universo Israhel habitatores urbis ad
certamina provocabant ingravatumque est bellum contra filios Beniamin et non
intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus
35 percussitque eos Dominus in conspectu
filiorum Israhel et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et
centum viros omnes bellatores et educentes gladium
36 filii autem Beniamin cum se inferiores
esse vidissent coeperunt fugere quod cernentes filii Israhel dederunt eis ad
fugiendum locum ut ad praeparatas insidias devenirent quas iuxta urbem
posuerant
37 qui cum repente de latibulis surrexissent
et Beniamin terga caedentibus daret ingressi sunt civitatem et percusserunt eam
in ore gladii
38 signum autem dederant filii Israhel his
quos in insidiis conlocaverant ut postquam urbem cepissent ignem accenderent et
ascendente in altum fumo captam urbem demonstrarent
39 quod cum cernerent filii Israhel in ipso
certamine positi putaverunt enim filii Beniamin eos fugere et instantius
sequebantur caesis de exercitu eorum triginta viris
40 et viderent quasi columnam fumi de
civitate conscendere Beniamin quoque retro aspiciens captam cerneret civitatem
et flammas in sublime ferri
41 qui prius simulaverant fugam versa facie
fortius resistebant quod cum vidissent filii Beniamin in fugam versi sunt
42 et ad viam deserti ire coeperunt illuc
quoque eos adversariis persequentibus sed et hii qui urbem succenderant
occurrerunt eis
43 atque ita factum est ut ex utraque parte
ab hostibus caederentur nec erat ulla morientium requies ceciderunt atque
prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa
44 fuerunt autem qui in eodem loco
interfecti sunt decem et octo milia virorum omnes robustissimi pugnatores
45 quod cum vidissent qui remanserant de
Beniamin fugerunt in solitudinem et pergebant ad petram cuius vocabulum est
Remmon in illa quoque fuga palantes et in diversa tendentes occiderunt quinque
milia viros et cum ultra tenderent persecuti sunt eos et interfecerunt etiam
alios duo milia
46 et sic factum est ut omnes qui ceciderant
de Beniamin in diversis locis essent viginti quinque milia pugnatores ad bella
promptissimi
47 remanserunt itaque de omni numero Beniamin qui
evadere potuerant et fugere in solitudinem sescenti viri sederuntque in petra
Remmon mensibus quattuor
48 regressi autem filii Israhel omnes reliquias
civitatis a viris usque ad iumenta gladio percusserunt cunctasque urbes et
viculos Beniamin vorax flamma consumpsit
|