1 iuraverunt
quoque filii Israhel in Maspha et dixerunt nullus nostrum dabit filiis Beniamin
de filiabus suis uxorem
2 veneruntque omnes ad domum Dei in Silo et in
conspectu eius sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu
coeperunt flere dicentes
3 quare Domine Deus Israhel factum est hoc malum in
populo tuo ut hodie una tribus auferretur ex nobis
4 altera autem die diluculo consurgentes extruxerunt
altare obtuleruntque ibi holocausta et pacificas victimas et dixerunt
5 quis non ascendit in exercitu Domini de universis
tribubus Israhel grandi enim se iuramento constrinxerant cum essent in Maspha
interfici eos qui defuissent
6 ductique paenitentia filii Israhel super fratre
suo Beniamin coeperunt dicere ablata est una tribus de Israhel
7 unde uxores accipient omnes enim in
commune iuravimus non daturos nos his filias nostras
8 idcirco dixerunt quis est de universis
tribubus Israhel qui non ascendit ad Dominum in Maspha et ecce inventi sunt
habitatores Iabisgalaad in illo exercitu non fuisse
9 eo quoque tempore cum essent in Silo
nullus ex eis ibi reppertus est
10 miserunt itaque decem milia viros
robustissimos et praeceperunt eis ite et percutite habitatores Iabisgalaad in
ore gladii tam uxores quam parvulos eorum
11 et hoc erit quod observare debetis omne
generis masculini et mulieres quae cognoverunt viros interficite
12 inventaeque sunt de Iabisgalaad
quadringentae virgines quae nescierunt viri torum et adduxerunt eas in castra
in Silo in terra Chanaan
13 miseruntque nuntios ad filios Beniamin qui
erant in petra Remmon et praeceperunt eis ut eos in pace susciperent
14 veneruntque filii Beniamin in illo
tempore et datae sunt eis uxores de filiabus Iabisgalaad alias autem non
reppererunt quas simili modo traderent
15 universusque Israhel valde doluit et egit
paenitudinem super interfectione unius tribus ex Israhel
16 dixeruntque maiores natu quid faciemus
reliquis qui non acceperunt uxores omnes in Beniamin feminae conciderunt
17 et magna nobis cura ingentique studio
providendum est ne una tribus deleatur ex Israhel
18 filias nostras eis dare non possumus
constricti iuramento et maledictione qua diximus maledictus qui dederit de
filiabus suis uxorem Beniamin
19 ceperuntque consilium atque dixerunt ecce
sollemnitas Domini est in Silo anniversaria quae sita est ad septentrionem
urbis Bethel et ad orientalem plagam viae quae de Bethel tendit ad Sycimam et
ad meridiem oppidi Lebona
20 praeceperuntque filiis Beniamin atque
dixerunt ite et latete in vineis
21 cumque videritis filias Silo ad ducendos
choros ex more procedere exite repente de vineis et rapite eas singuli uxores singulas
et pergite in terram Beniamin
22 cumque venerint patres earum ac fratres
et adversum vos queri coeperint atque iurgari dicemus eis miseremini eorum non enim
rapuerunt eas iure bellantium atque victorum sed rogantibus ut acciperent non
dedistis et a vestra parte peccatum est
23 feceruntque filii Beniamin ut sibi fuerat
imperatum et iuxta numerum suum rapuerunt sibi de his quae ducebant choros
uxores singulas abieruntque in possessionem suam aedificantes urbes et
habitantes in eis
24 filii quoque Israhel reversi sunt per
tribus et familias in tabernacula sua in diebus illis non erat rex in Israhel
sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat
|